Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Socialistae in Hispania cladem acceperunt
JULKAISTU 27.05.2011 KLO 07.42
Factio socialistarum, quae in Hispania potestatem tenet, in comitiis regionalibus et localibus die Dominica (22.5.) factis cladem haud inopinatam accepit. Ex suffragiis minus quam duodetriginta centesimas (28%) cepit, cum Partes populares (PP) plus triginta septem centesimas (37%) obtinuerint.
His eventus fuit omnium temporum optimus, socialistis autem multis decenniis pessimus. Socialistae gratiam populi imprimis propter difficultates oeconomicas et quaestus inopiam amiserunt. Primus minister Hispaniae est Jose Luis Rodriguez Zapatero, cuius mandatum non ante quam anno bis millesimo duodecimo finiturum est, sed multi credunt nova comitia parlamentaria iam antea habitum iri.
(Tuomo Pekkanen)
Strauss-Kahn in custodiam domesticam
Dominique Strauss-Kahn, iam pristinus director generalis Fundi monetarii internationalis, ex carcere in custodiam domesticam ad interim dimissus est soluta cautione sex milionum dollarorum. Praeterea semper custodem armatum secum habere et pedicam electronicam portare debet, qua omnibus horis vigilatur; neque regionem Manhattanum relinquere illi licet. Accusatus est ab ancilla deversorii Neo-eboracensis, quod illam pedicando et irrumando stupravisset. In accusatione omnino septem crimina enumerantur. Si Strauss-Kahn horum omnium convictus erit, carcere septuaginta quattuor annorum damnari poterit. Ipse autem cum suis advocatis facinora infitiatur.
(Tuomo Pekkanen)
Turbines perniciosi
Die Lunae (23.5.) venti motus vorticosus in Missuria, civitate Americana, oppidum Joplin penitus delevit. Centum viginti tres homines mortui sunt, vulneratorum numerus fuit saltem septingenti quinquaginta. Praeterea multi disparuerunt. Maior pars oppidi est in ruinas redacta. Post annum millesimum nongentesimum quadragesimum septimum (1947) turbo tam letalis non exstitit. Post calamitatem oppidi Joplin turbines late vagari perrexerunt et biduo post in Oclahomam irruerunt ibique octo homines peremerunt et complures denos vulneraverunt. Hoc vere in USA saltem trecenti homines turbinibus interierunt. Damna materialia plus duorum miliardorum dollarorum fuerunt.
(Tuomo Pekkanen)
Vulcanus in Islandia denuo saeviit
Vulcanus Islandiae nomine Grimsvötn vespere Sabbati (21.5.) erumpens volatus in Islandiam impedivit, nam nubes vulcanica commeatui aerio est periculosa, quia particulae cineris in reactorio aeroplani haerentes efficere possunt, ut motrum obstruatur et fungi desistat. Eruptio ferocior erat quam illa, quae anno praeterito ex monte Eyjafjallajökull facta est. Cinis autem, ut meteorologi Islandienses affirmant, non est tam subtilis neque commeatum Europae eodem modo perturbare creditur. Nihilo minus complures centeni volatus in Europa abrogati sunt.
Meteorologi die Mercurii rettulerunt vulcano Grimsvötn iam pacato eruptionem lavae finitam esse.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I


