Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Relatio de stragibus Osloae
JULKAISTU 17.08.2012 KLO 15.24
In Norvegia relatio investigatoria divulgata est, in qua aestimatur, quonam modo magistratus Norvegi contra strages Osloae aestate proxima editas egerint. In inquisitione custodes publici reprehenduntur, quod multa omiserint, complures errores fecerint, cunctando effecerint, ut numerus iuvenum in insula Utöya occisorum in tantum cresceret.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Muhamed Mursi fecerit
Muhamed Mursi, praesidens Aegypti, se recte et e re publica egisse affirmavit, quod ministrum defensionis Hussein Tantawi et praefectum exercitus Sami Annan a munere amovisset. Quod consilium eius in actis diurnis statalibus, quae al-Akhbar inscribuntur, res omnino nova et inaudita describitur. Neque desunt, qui putent decreta praesidentis Mursi maxime eo tendere, ut omnis potestas in Aegypto ad manus eius ipsius conferatur.
(Reijo Pitkäranta)
Comitia praesidentialia
Mense Novembri in Civitatibus Americae Unitis comitia praesidentialia instituentur, ut quarto quoque anno ibidem fieri solet. Quae cum ita sint, mirum non est populum Americanum iam ab utroque candidato maxime ambiri. Competitores sunt Barack Obama, praesidens hodiernus factionis democraticae, et Mitt Romney, quem suffragatores republicani candidatum suum delegerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Gabriele in ius vocatus
Paolo Gabriele, pristinus praefectus aulae papae Benedicti XVI, in ius vocabitur proditionis et peculatus accusatus. Vir ille mense Maio deprehensus est, cum non abesset suspicio, quin documenta Civitatis Vaticanae secreta diurnariis Italianis clam patefecisset. Postea id quoque ei crimini datum est, quod magnam summam pecuniae ad usum proprium intervertisset.
(Reijo Pitkäranta)
Arma chemica Maris Baltici
Civitates Mari Baltico circumiacentes auctoritate Unionis Europaeae cognoscere conatae sunt, quanta armorum chemicorum copia in imum mare abdita esset. Post Unionem Sovieticam collapsam Russi paratiores fuerunt ad detegendum, quibus in locis materia eius generis fere inveniri posset. Existimantur ea venena chemica, quae in fundo maris recondita sunt, imprimis ex yperite sive gaso sinapis constare.
(Reijo Pitkäranta)
De Olympiis Londiniensibus
Die duodecimo huius mensis (12.8.) Olympia Londiniensia ad finem sunt adducta. Maxime in his ludis eminuerunt athletae Civitatum Americae Unitarum, quippe qui omnino centum quattuor nomismata sibi pararent. Ab iis secundi erant Sinenses octoginta septem nomismata adepti, tertio autem loco positi sunt Britanni, quibus sexaginta quinque praemia delata sunt. Finni successu modesto certaverunt nulla victoria domum reportata. Obtinuerunt quidem unum nomisma argenteum idque in certamine tabulae veliferae, et duo aenea, quorum unum in velificatione, alterum in iaculatione.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


