Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Regimen Syriae condemnatur
JULKAISTU 24.02.2012 KLO 14.02
Coetus generalis Nationum Unitarum edicto promulgato violentiam regiminis Syriae condemnavit. Legati tamen Russorum et Sinensium contra id decretum suffragati sunt. Communi fere conventui placuit Foederi Arabico assentiri, quod censuit praesidentem Bashar al-Assad a potestate nulla mora interposita recedendum esse.
Id quoque a moderatoribus Syriae flagitatum est, ne exercitus civitatis iam in suum populum saeviret, sed in stationes suas reduceretur.
(Reijo Pitkäranta)
Auxilium Graecis datum
Die Lunae (20.2) inter ministros Unionis Europaeae convenit, ut Graecis alterum quoque auxilium pecuniarium concederetur, ne civitas eorum aere alieno grandissimo onerata omnino decoqueret. Summa pecuniae, quae illis dabitur, centum triginta miliarda euronum efficit. Eodem die Bruxellis etiam tractatui de cautionibus crediti inter Finniam et Graeciam subscriptum est.
(Reijo Pitkäranta)
Wulff munus deposuit
Christianus Wulff, praesidens foederalis Germaniae, munus deposuit. Nuntiavit de ea re, postquam actor publicus parlamentum rogavit, ut is immunitate iudiciali privaretur. Neque enim abest suspicio, quin Wulff complura commoda ab amicis suis negotiatoribus per dedecus acceperit. Ei succedere videtur Joachim Gauck, propugnator libertatis et democratiae septuaginta duos annos natus.
(Reijo Pitkäranta)
De petroleo Iranianorum
Iraniani Francogalliae et Britanniae petroleum suppeditare desierunt. Dubium non est, quin illo consilio facto sanctionibus ab Unione Europaea sibi impositis respondere velint. Nuntiaverunt se novos clientes habere, quibus petroleum vendituri essent. Agitur de Russis et Sinensibus, quibuscum Iraniani libenter mercaturam exercent eamque etiam augere student.
(Reijo Pitkäranta)
Victoria filiam peperit
Die Iovis (23.2.) prima luce Victoria, principissa Suetiae, in Instituto Carolino Stockholmiensi filiolam peperit, ut princeps Daniel, qui partui adfuerat, eodem mane magno gaudio affectus diurnariis nuntiavit. Et mater et infans bene valere dicuntur. Filia recens nata in ordine hereditario regni Suetiae a matre sua Victoria secunda est.
(Reijo Pitkäranta)
De antequadragesimalibus
Die Martis ((21.2.) ieiunium quadragesimale huius anni initium cepit. More solito ei magna sollemnia carnisprivia appellata antecesserunt, quorum omnium magnifentissima Rivi Ianuarii, in metropoli Brasiliae, magna pompa celebrabantur. Huic festo intra quinque dies amplius quinque miliones hominum intererant.
(Reijo Pitkäranta)
Periculum in nivibus magnum
In urbe Helsinki his diebus tanta nivium vis cecidit, ut curatores viarum difficultates in iis everrendis habuerint. Huc accedit, quod nives in summis domibus coacervatae peditibus praeter aedificia ambulantibus magnum periculum inferunt. Iam una femina propter nives de tecto capiti delapsas vitam amisit.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


