Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Praesidentes UE Ucrainam boicotizant

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 04.05.2012 KLO 10.35

Septimana proxima (11.-12.5.) Ialtae, in urbe Ucrainae, erit conventus praesidentium Europae Mediae et Orientalis, sed multi praesidentes Unionis Europaeae non intererunt. Saltem moderatores Germaniae, Austriae, Tzekiae, Italiae, Sloveniae conventum intermittent. Neque José Manuel Barroso Ucrainam visitabit, quia Julia Timoshenko, olim prima ministra Ucrainae, fictis causis incarcerata est.

Timoshenko captivitatis septem annorum damnata est, quod potestate abusa esset. Alia crimina rerum oeconomicarum illi intenduntur. Timoshenko nuntiavit se a custodibus carceris male tractatam et mulcatam esse. Nationes occidentales censent causam damnationis esse politicam et flagitaverunt, ut Timoshenko ilico liberaretur. Propter iura humana in Ucraina violata multi homines notabiles dubitant obire certamina pedifollis de magistratu Europaeo, in Ucraina et Polonia mense Iunio futura.

Opere carentes mox CC miliones

Ordo a labore Internationalis (ILO) aestimavit exeunte anno praeterito centum nonaginta sex miliones opere carentium in mundo fuisse et numerum anno currente ducentos miliones superaturum esse. In duabus ex tribus terris Europaeis inopiam quaestus crevisse. Castigatione oeconomiae et renovationibus in mercatu laboris impeditum esse, ne novae occupationes crearentur. In Hispania difficultates oeconomicae usque graviores fiunt et numerus opere carentium centenis millenis hominibus singulis mensibus crescit. Primis tribus huius anni mensibus trecenta sexaginta quinque milia (365 000) laborem amiserunt et paene quarta pars (24,5%) virium operariarum quaestu carebat, quae magis est quam in aliis terris industrializatis et nummo eurone utentibus.

Iudicium contra Strauss-Kahn continuatur

Iudex Neo-Eboracensis recusavit, quominus actionem civilem reiceret, qua ancilla deversorii Dominicum Strauss-Kahn, pristinum moderatorem Fundi Monetarii Internationalis (IMF), stupri accusavit. Strauss-Kahn integritatem suam diplomaticam appellare frustra conabatur. Anno praeterito accusator causam agendam non suscepit, quo facto ancilla civilem actionem intendit.

Graecia fraudatores patefacit

Graecia pensiones subventionesque falsis causis solutas exstirpare conatur. Iam ducenta milia hominum repertos esse, qui subsidia sine causa accepissent. In his esse familias, quae pensiones cepissent, etsi pensionarius ipse iam mortuus esset. Ablatis subsidiis iniustis Graecia singulis annis octingentenos miliones euronum servatum iri aestimat.

Quartus quisque Iaponiensis suicidium deliberavit

In Iaponia numerus suicidiorum inter maximos orbis terrarum est. In terra centum duodetriginta milionum incolarum singulis annis plus tricena milia mortium voluntariarum consciscuntur. Ex investigatione recens facta quartus quisque ex Iaponiensibus suicidium deliberavit. Tales deliberationes iuvenibus viginti fere annorum usitatiores sunt quam adultis et senioribus.

(Tuomo Pekkanen)

4.5.2012

Muualla Yle.fi:ssä