Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Olympia Londiniensia
JULKAISTU 06.08.2012 KLO 09.23
Die vicesimo septimo mensis Iulii (27.7.) Londinii Olympia aestiva ordine vicesima septima cum spectaculo initiali splendidissimo celebrari coepta sunt. Aderant in stadio Londiniensi octoginta fere milia hominum, et apud televisoria circiter quattuor miliarda spectatorum sedisse existimantur, cum Elisabeth II, regina Britanniae, illos ludos publice inauguravit.
Neque honor ignis Olympici accendendi uni soli athletae, ut antea fieri solebat, concessus est, sed septem iuvenes hanc caerimoniam procurandam sibi susceperunt. Olympia Londiniensia tantae magnitudinis sunt, ut iis amplius decem milia agonistarum e ducentis quattuor nationibus oriundorum intersint. Certamina usque ad diem duodecimum huius mensis (12.8.) continuabuntur.
(Reijo Pitkäranta)
De bello in Syria civili
In Syria pugnae vehementissimae de urbe Aleppo possidenda inter copias regiminis et bellatores seditiosos usque committuntur. Exercitus Syriae nuntiavit se iam multos vicos in suam potestatem denuo redegisse, sed adversarii id factum esse denegant. Constat condicionem incolarum urbis diem de die in peius mutari, cum eis res fere omnes ad vivendum necessariae iam desint. Etiam valetudinaria et nosocomia plena sunt hominum vulneratorum.
(Reijo Pitkäranta)
Monti in Finniam venit
Die Mercurii (1.8.) Mario Monti, princeps minister Italiae, Helsinkium venit a primo ministro Finniae Jyrki Katainen invitatus. Qui viri politici conventu in villa aestiva ministeriali Kesäranta habito de necessitudine mutua utriusque nationis collocuti sunt. Neque fieri potuit, quin eodem tempore una deliberarent, qualis esset condicio rerum oeconomicarum in Unione Europaea.
(Reijo Pitkäranta)
De incendiis silvestribus
Omnes fere orbis terrarum partes hac aestate incendiis terrestribus afflictae sunt et affliguntur. Quae in ora Hispaniae coorta sunt, his triginta annis pessima describuntur. In litore autem Croatiae, ubi secundum Mare Hadriaticum incendia vehementissima conflata erant, complures regiones vacuefactae sunt. Eodem tempore Russia saltem ducentis incendiis silvestribus vastari nuntiatur. Quod ad Civitates Americae Unitas pertinet, in Arizona et Nebrasca ictu fulminis effectum est, ut multa loca graminea ignem conciperent.
(Reijo Pitkäranta)
Aestas Finniae pluviosa
Agricolae Finniae sperant fore, ut largi imbres, qui per totam aestatem segetes vexaverunt, tandem aut rarescant aut omnino remittant. Nisi id factum erit, metuendum est, ne proventus frumenti hoc autumno solito minor remaneat. Imprimis cultores agrorum in Ostrobothnia habitantes sollicitudine affecti sunt: ibi enim imbres tam torrentes ceciderunt, ut sationes Solani tuberosi in multis regionibus aquis inundarentur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I


