Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Relatio annua

JULKAISTU 08.07.2010 KLO 16.49

YLE ad honorem decimi anniversarii (1999) relationem societatis annuam Latine quoque edendam curavit (praeter editiones Finnice, Suetice et Anglice factas). Hunc libellum in Latinum convertit docens Reijo Pitkäranta, unus ex duobus Nuntiorum Latinorum redactoribus.

Relationem annuam Latine proferendo YLE ostendere vult, quam magni eam gratiam aestimet, qua Nuntii Latini apud omnes valeant. Qui nuntii societatem YLE apud omnes gentes notiorem fecerunt, quam ulla alia programmata, nisi forte quod omnium societatum radiophonicarum sola relationem suam annuam Latine edidit.

Radiophonia Finnica Generalis relationem annuam suam Latine redditam scholis et universitatibus in toto orbe terrarum, postquam Radiophoniam de inscriptione sua cursuali certiorem fecerint, libenter mittet.

Nuntii Latini
PL 60
00024 YLEISRADIO
FINLANDIA
nuntii.latini@yle.fi

Relatio annua

Muualla Yle.fi:ssä