Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Mario Monti regimen Finniae reprehendit

JULKAISTU 10.08.2012 KLO 12.13

Mario Monti, primus minister Italiae, qui nuper Finniam visit, in diario septimanali Germanico "Der Spiegel" titulato, regimen Finnorum durissimis verbis vituperavit, quod parlamento nimis obtemperaret.

Quae verba imprimis ad crisim Europae oeconomicam solvendam spectabant et ad pignora, quae Finnia pro pecunia credita flagitaverat. Moderatores Finni sententiam hospitis Itali mirabantur. Multi commemorabant Silvium Berlusconi, pristinum primum ministrum Italiae, qui ex Finnia in patriam reversus cibos Finnorum vituperaverat. Juha Sipilä, praeses factionis centralis, dixit utilius esse, si Itali potius de sua competitivitate restituenda curarent. In Germania minister Monti accusabatur, quod problemata Italiae sumptibus tributariorum Germanorum solvere conaretur. Alexander Dobrindt, secretarius factionis democraticae Christianae, censebat cupiditatem pecuniae peregrinae effecisse, ut Monti sententias contra democratiam diceret.

Annan abiit, al-Assad interim manet


Kofi Annan, qui delegatus specialis Nationum Unitarum et Confoederationis Arabicae fuit, nuntiavit se munus depositurum esse, quod Consilium securitatis proposita sua ad bellum Syriacum componendum non sustinuisset. Praedixit autem futurum esse, ut Bashar al-Assad, praesidens Syriae, serius ocius abire cogeretur.

Ministri Syri ad rebelles transierunt


Riad Hijab, primus minister Syriae, ad partem rebellium transiit. Consilium nationale oppositionis nuntiavit etiam duos alios ministros cum familiaribus et tres officiarios exercitus in Iordaniam transisse. Riad Hijab per canalem televisificum al-Jazeera declaravit se regimen, quod terrorismi noxium esset, reliquisse et ad partem oppositionis accessisse.

Curiositas in Martem descendit


Itinere octo mensium confecto Curiositas (Curiosity), vehiculum administrationis spatialis Americanorum, in Martem feliciter descendit et statim prima photographemata de superficie planetae in Terram misit. Sunt in illo vehiculo etiam instrumenta Instituti Meteorologici Finnorum, quibus pressio sphaerae gasicae et humiditas Martis explorentur. Propositum est, ut Curiositas, quod est velut laboratorium mobile, signa de condicionibus vitae microbiorum opportunis quaerat, an in Marte umquam exstiterint vel adhuc exstent. Appellatur etiam “Mars Science Laboratory”, est nongenta chiliogrammata pondo et sex rotis movetur. Fungitur energia nucleari.

Marilyn Monroe commemorata


Nonis Augustis (5.8.) quinquaginta anni acti erant ex eo die, quo Marilyn Monroe, actrix cinematographica sexuali attractione et pulchritudine celeberrima, triginta sex annos nata mortua est. Egit partes in plus triginta pelliculis, ex quibus notissima forsitan est “Some Like It Hot”(1959), quae inter optimas comoedias in orbe terrarum numeratur.

(Tuomo Pekkanen)

10.8.2012

Muualla Yle.fi:ssä