Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Mario Monti primus minister
JULKAISTU 18.11.2011 KLO 18.41
Novus princeps minister Italiae electus est Mario Monti, vir oeconomiae peritus duodeseptuaginta annos natus. Neque quisquam dubitat, quin munus eius Italiae administrandae maximi laboris futurum sit.
Primum quidem ei tale subsidium regimini suo ab aliis partibus acquirendum est, ut structurae depravatae, quibus oeconomia Italiae aggravatur, penitus renovari possint. Nisi ei id efficere contigerit, magnum erit periculum, ne tota Italia aere alieno publico demergatur.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Foedus Arabicum fecerit
Regimen Syriae in cives sibi reclamitantes stragibus cruentis effectis saevire perrexit. Quam ob rem Foedus Arabicum Syriam a societate sua interim demovere decrevit et exercitum eiusdem civitatis monuit, ut suos interficere desineret. Huc accedit, quod illa consociatio Syriae sanctiones oeconomicas et politicas imponendas esse censet et nationibus Foederis sociis suasit, ut legatos suos Damasco domum revocarent.
(Reijo Pitkäranta)
Medicus falsus in Finnia inventus
In Finnia duo medici falsi deprehensi sunt, qui per decem fere annos se medicos simulantes in variis sedibus sanitariis aegros curaverunt, quamvis nulla specimina academica ad artem pertinentia absolvissent. Quo nuntio perturbati cives iam solliciti inter se interrogant, num in valetudinariis Finniae alii quoque fraudatores pro medico se gerentes inveniantur.
(Reijo Pitkäranta)
Rhinoceros animal moribundum
‘Diceros bicornis’, species rhinocerotis Africana, qui vulgo ‘Rhinoceros niger’appellatur, iam omnino e natura emortuus est. Neque multum abest, quin etiam duo alia rhinocerotum genera eandem sortem subeant. Hoc patet ex Indice rubro sic dicto, quem Unio internationalis naturae tuendae edendum curavit. Ibi aestimatur, quinam sit status vivendi diversorum animalium et herbarum in mundo occurrentium.
(Reijo Pitkäranta)
De peste bubonica mediaevali
Genoma pestis bubonicae ab investigatoribus Germanis, Canadensibus Americanisque totum exploratum est e cadaveribus Londiniensium, qui aetate media hoc morbo perierant. Apparuit bacterium non inusitate letale fuisse, sed Europaeos illo tempore immunitatem tam debilem habuisse, ut nullo modo pesti resistere possent. Haec pestilentia ab Sinis in Europam diffusa tertiam vel dimidiam partem populi Europaei saeculo quarto decimo interfecit.
(Antti Ijäs)
Utilitas corpus exercendi
Qui exercitationi corporis laboriosae operam dant, melioris valetudinis sunt quam illi, qui se levius movere solent. Hoc patet ex investigatione academica in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. Si quis igitur currendo aut aliis huiusmodi generibus athleticis se dediderit, bonam patientiam laboris habebit neque tam saepe a sede operandi aberit quam alii.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


