Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Ictus in Afganistania terroristici

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 20.04.2012 KLO 17.04

Die Dominico (15.4.) tota fere Afganistania ictibus terroristicis concussa est. Omnium maxima damna accepit urbs princeps Cabura, ubi imprimis parlamentum civitatis et diversae sedes diplomaticae petebantur.

Auctores harum aggressionum erant Talibani, islamistae extremi, quos iam multos annos contra regimen Afganistaniae et milites ibidem peregrinos rebellare constat. Ad extremum tamen copiis securitatis contigit, ut omnes terroristas occiderent.

(Reijo Pitkäranta)

Observatores in Syriam mittuntur

Ordo Nationum Unitarum etiam Finniam rogavit, ut observatores militares in Syriam mitteret, quorum esset ignistitium inter partes bellantes factum custodire. Neque moderatores civitatis nostrae dubitaverunt, quin veniam petenti darent. Quot autem Finni primo agmini interfuturi sint, nondum constat. Praesidens Syriae Bashar al-Assad nuntiavit se observatores salvere iubere, dummodo sibi et suis huic actioni pari passu adesse liceret.

(Reijo Pitkäranta)

Genus malariae periculosissimum

Malaria, quae medicamento nomine artemisino resistere valet, in Asia grassari coepit. Tale genus illius morbi primum non nisi in Cambogia reperiebatur, sed iam eo ventum est, ut etiam in fines Thailandiae et Myanmariae diffunderetur. Quem rerum progressum periculosissimum putaveris, si respicis curam malariae imprimis in usu artemisini positam esse.

(Reijo Pitkäranta)

Niinistö iter in Suetiam suscepit

Hac septimana praesidens Finniae Sauli Niinistö cum coniuge Jenni Haukio iter statale biduanum in Suetiam suscepit. Hi, cum in aeriportu Arlandensi a principe Daniele et ministro Carolo Bildt recepti essent, ad stabula aulica in mediam Stockholmiam ducti sunt. Inde una cum rege Carolo XVI Gustavo et regina Silvia in domum regiam plaustro vehebantur. Postquam cohors honoraria in area ante palatium sita salutata est, rex hospitibus prandium privatum obtulit.

(Reijo Pitkäranta)

Ova dinosauri in Caucaso inventa

Investigatores universitatis Tzetzeniae se circiter quadraginta ova dinosauri in Caucaso septentrionali invenisse autumaverunt. Ex imaginibus televisificis patet ea lapidibus rotundis similia esse et diametro inter viginti quinque centimetra et unum metrum variare. Ova illa casu in lucem venerunt, cum operarii viam novam munientes rupem quandam explodebant.

(Reijo Pitkäranta)

De inundationibus in Finnia vernis

Iam tempus adest, cum flumina glacie dissoluta multis locis Finniae meridianae agros inundare incipiunt. In Bothnia autem, ubi rerum condicio propter ripas fluviorum depressas pessima esse solet, caelum his diebus tam frigidum fuit, ut diluvia verna maiora septimana demum proxime futura exspectentur. In regionibus maxime septentrionalibus amnes non ante quam mense Maio supra ripas effundentur.

(Reijo Pitkäranta)

20.4.2012

Muualla Yle.fi:ssä