Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Hollande praesidens electus

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 11.05.2012 KLO 10.38

Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista quinquaginta septem annos natus. Altero enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit.

Praesidens hodiernus Nicolas Sarkozy, adversarius eius, ubi primum de eventu comitiorum audivit, se cladem accepisse confessus victori publice gratulatus est.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Hollande suis dixerit


Francois Hollande, praesidens Francogalliae recens designatus, Tutelae Lemovicum sive Tulle, in patria sua, civibus orationem his fere verbis habuit: “Europa”, inquit, “hodie nos spectat. Fieri non potest, ut disciplina oeconomica una et sola ratio sit, qua cursus Europae ad incrementum oeconomicum vertatur et novae sedes operis creentur. Praesidens totius populi Francogallici futurus sum. Hodie vesperi nonnisi una Francogallia est et unus populus.”

(Reijo Pitkäranta)

Comitia parlamentaria Graeciae


Die Dominico (6.5.) in Graecia comitia parlamentaria instituta sunt. Quorum victoriam manifestam reportaverunt partes regimini hodierno adversantes, quae etiam auxilium pecuniarium internationale Graecis promissum repudiare volunt. Neque mirum est moderatores Unionis Europaeae de hac nova rerum condicione valde sollicitos esse.

(Reijo Pitkäranta)

Putin praesidatum suscepit


Vladimir Putin, praesidens Russiae iam tertium electus, Nonis Maiis (7.5.) ius iurandum officii in Cremlino dedit. Circiter tria milia hospitum ad eam sollemnitatem celebrandam invitata erant. Putin oratione inter caerimoniam facta ait annis proximis definitum iri, qualis sors Russiae futura esset. “In terra”, inquit, “democratica et habitaturi sumus et habitabimus, ubi unusquisque libertatem habebit fructum ex sua indole et labore capiendi.”

(Reijo Pitkäranta)

De feriis Lusitanorum


Lusitani aes alienum suum publicum etiam ita deminuere decreverunt, ut quattuor ferias e calendario abolerent. Haec lex in quinque annos perlata est. E diebus festis religiosis amoventur Corpus Christi et dies omnium sanctorum, qui Kalendis Novembribus celebrari solet. Etiam dies quintus mensis Octobris (5.10.) et Kalendae Decembres, feriae ad historiam Lusitaniae insignes, in dies profestos mutabuntur.

(Reijo Pitkäranta)

Ver in Finniam iam venit


Ver in Finnia tantos progressus fecit, ut agricolae sementem serere inciperent. In locis Bothniae maxime idoneis sationes vernae iam ante Kalendas Maias fieri coeptae sunt. In alia aestatis appropinquantis signa rettuleris aves migratorias, quarum plurimae, inter eas motacilla et hirundo rustica, e regionibus meridianis in Finniam redierunt. Quod ad herbas terra nascentes pertinet, saltem hepatica et anemone nemorosa iam diu in flore sunt.

(Reijo Pitkäranta)

11.5.2012

Muualla Yle.fi:ssä