Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Gaddafi de potestate deiectus

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 26.08.2011 KLO 09.48

Bellum domesticum, quod in Libya inter copias dictatoris Muammar Gaddafi et cives seditiosos iam per multos menses geritur, hac septimana clade Gaddafianorum finitum esse videbatur. Bellatoribus enim seditiosis contigit, ut post pugnas triduanas acerrime commissas Tripoli, urbe capite, potirentur et etiam praetorium dictatoris optime munitum expugnarent.

Ipse Gaddafi autem e munitione iam effugerat, neque inter ullos constat, ubinam hodie versetur. Ita deiectus est potestate tyrannus undeseptuaginta annos natus, qui Libyae amplius quattuor decennia ferrea manu et cum terrore praefuit.

Esthonia ante XX annos liberata

Die Saturni (20.8.) viginti anni acti erant, cum Esthonia ex potestate Unionis Sovieticae liberata sui iuris denuo facta est. Ad eam rem celebrandam Tallinnae, in urbe principe, festum populare institutum est, quae ‘Libertas canentium’ appellabatur. Urmas Paet, minister a rebus exteris, pro multo auxilio patriae suae allato gratias egit et addidit Esthonienses iam ad alios adiuvandos paratos esse.

Quid rex Olavus Osloae dixerit

Die Dominico (21.8.) Osloae, in capite Norvegiae, sollemnitas tristis habebatur ad memoriam eorum, qui uno mense ante vitam amiserant ingenti strage in eadem urbe facta. Horae memoriali adfuerunt etiam Victoria, principissa hereditaria regni Suetiae, et Tarja Halonen, praesidens Finniae, una cum ministro principe Jyrki Katainen. Inter oratores erat Olavus, rex Norvegiae, qui propinquos occisorum his fere verbis allocutus est: “Equidem”, inquit, “ipse pater, avus, coniux, intellegere possum, quanto luctu et dolore affecti sitis. Teneor tamen fide libertatem metu fortiorem esse et mihi persuasum est Norvegos potentes esse in sua patria libere et tute vivendi.”

Sepulcrum Philippi inventum

Archaeologi Italiani credunt sepulcrum apostoli Philippi, qui unus e discipulis Iesu erat, in Turcia occidentali repertum esse. Inventum factum est prope urbem, quae olim Hierapolis Phrygiae appellabatur. Francesco d’Andria, dux gregis investigatorii, nuntiavit monumentum apostoli in ecclesia quadam vetustate collapsa positum esse.

Feminae militiam suscipientes

Iam est tempus, cum in Finnia dilectus autumnalis habetur. Magistratus militares aliquantum solliciti sunt de numero crescente eorum tironum, qui militiam quotannis intermittunt. Sed eo magis de feminis gaudent, quarum maior multitudo quam ante sibi servitium militare voluntarium iam suscipere coepit. Interrogantibus, quare nomen suum dedissent, responderunt se in exercitu tam peritiam ducendi discere quam res extraordinarias experiri velle.

(Reijo Pitkäranta)

26.8.2011

Muualla Yle.fi:ssä