Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 07.09.2012 KLO 16.24

Cardinalis Carolus Maria Martini, olim archiepiscopus Mediolanus, qui pridie Kalendas Septembres obiit, in colloquio ante tres septimanas facto et die Sabbati (1.9.) divulgato dixit ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse.

Ecclesiam hortatus est, ut errores confiteretur et mutationes, pontificibus et episcopis inclusis, susciperet. Culturam occidentalem esse inveteratam, ecclesias magnas et vacuas, ritus religiosos pomposos. Cardinalis Martini suasit etiam, ut ecclesia catholica erga homines divortium passos humanius ageret. Neque timebat res difficiles tractare, ut homosexualitatem et caelibatum sacerdotum atque remedia prophylactiva, quibus sida prohiberetur.

Britannia marmora Parthenonis non reddit

Britanni negant se de marmoribus Parthenonis in Graeciam reddendis considerare. Graeci diu egerunt, ut ectypa marmorea reciperent, quae Thomas Bruce Britannus (Earl Elginappellatus) anno millesimo octingentesimo sexto (1806) ex Parthenone deciderat et Museo Britannico Londiniensi (British Museum) vendiderat. Illa marmora thesaurum musei notissimum faciunt. Dimitris Pantermalis, moderator Novi musei Acropolis Athenarum, nuper dixit de quibusdam marmoribus restituendis iam cum Museo Britannico convenisse, sed Britanni asseverant tantum de illis ad tres menses commodandis actum esse. Censent ectypa Parthenonis esse partem hereditatis mundi culturalis, quam plures homines Londinii quam Athenis videre possint.

Desmond Tutu: Bush et Blair ad iudices

Desmond Tutu, archiepiscopus Africanus Meridianus, qui anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto (1984) premium pacis Nobelianum accepit, vult, ut Tony Blair, olim primus minister Britannorum, et George W. Bush, pristinus praesidens Americanorum, in ius vocentur, quod fictis causis de bello Iraquianis inferendo constituerint. De armis internecivis Iraquiae illos mentitos esse, cum re vera Saddamum Hussein deponere vellent. Bello Iraquico centum decem milia Iraquianorum mortuos esse et multas miliones domibus relictis effugisse. Ideo Bush et Blair ad iudicium internationale Hagense adducantur.

Memoria proelii in Borodino facti

Hodie (7.9.2012) ducenti anni acti sunt ex die, quo proelium inter copias Napoleonis et Russorum in vico Borodino factum est. Napoleo centum triginta milia militum habebat, Russi, quibus praeerat Mihail Kutuzov, fere totidem. Postquam aequo Marte diu certatum est, Russi Moscuam se receperunt. Exercitus Napoleonis tertia parte militum amissa Russos insecutus Moscuam occupavit, sed mox defatigatus bellum deponere et in patriam regredi coactus est. In memoriam huius proelii magnificum spectaculum apud Borodinum datum est, in quo paene quattuor milia virorum ex variis orbis terrarum partibus congregati interfuerunt.

(Tuomo Pekkanen)

7.9.2012

Muualla Yle.fi:ssä