Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Discrimen Graeciae aggravatur
JULKAISTU 04.11.2011 KLO 15.07
Georgius Papandreu, princeps minister Graeciae, populum sententiam rogare statuit, utrum id auxilium pecuniarium, quod civitates Unionis Europaeae Graeciae nuper promiserunt, approbaretur necne. Reliqui quoque ministri de suffragio populari ineundo consenserunt.
Principes autem Unionis Europaeae, ut id audiverunt, valde stupefacti et irati sunt, cum metuerent, ne Graecia, si illa opitulatio publice reiecta esset, in maiores difficultates oeconomicas delaberetur quam ante.
(Reijo Pitkäranta)
Mutationes Unionis Europaeae
Regimen Finniae investigaturum est, possitne fieri, ut singulis civitatibus Unionis Europaeae ius sit a societate Europae pecuniaria discedendi. Ita Germaniae et Nederlandiae respondere vult, quae pactum Unionis Europaeae fundamentale diversis modis renovandum esse censent. De mutationibus in summo conventu mense Decembri constituentur.
(Reijo Pitkäranta)
De imbribus Thailandiae
Thailandia et aliae regiones Asiae his septimanis imbribus monsoniis solito vehementioribus vexatae sunt. Amplius quadringenti homines his tempestatibus mortui esse dicuntur. Iam in eo erat, ut ipsa urbs Bancokium inundationibus obrueretur, sed postremo periculum imminens aggeribus tutelaribus constructis evitari potuit, et partes urbis mediae siccae manserunt.
(Reijo Pitkäranta)
Quid UNESCO facere decreverit
Civitates Americae Unitae recusaverunt, quominus Ordini Nationum Unitarum Educationis, Scientiae, Culturae (vulgo UNESCO) iam pecuniam darent. In causa est decretum, ex quo regiones Palaestinenses in societatem eius approbantur. Quantum detrimentum UNESCO e secessione Americanorum accepturus sit, vel inde apparet, quod ille ordo ex quinta fere parte de pecunia eorum operatur.
(Reijo Pitkäranta)
Statua libertatis 125 annorum
Statua libertatis, quae in ostio portus Novi Eboraci erigitur, mense Octobri exeunte centum viginti quinque annos complevit. Illud monumentum, quod artifex Auguste Bartholdi sculpsit, Americani anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto (1886) a Francogallis dono acceperunt.
(Reijo Pitkäranta)
Successio hereditatis Britanniae
Principes Communitatis nationum Britannicarum legem de heredibus regni Britanniae renovaverunt. Iis enim placuit filiabus regiis idem ius ad coronam obtinendam concedere quod filii habent. Ex lege enim Britanniae hodierna filiae domus regiae nonnisi tum in solium ascendere possunt, cum heredes masculini omnino desunt.
(Reijo Pitkäranta)
Lepra adhuc in orbe grassatur
Lepra e Finnia iam tota fere evanuit, sed alibi in orbe terrarum quotannis plus duo milia casuum huius morbi inveniuntur. Maior pars contagionum in India reperitur, et ibidem numerus infectionum in statu crescendi esse videtur. Constat lepram per guttas in aerem tussitas longe lateque diffundi.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


