Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

De statu communium Finniae

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 21.10.2011 KLO 14.29

Consilium Europaeum de statu oeconomico communium Finniae sollicitum est, ut apparet e relatione de ea re nuper divulgata. Aestimatio posita est in cognitione, quam ille ordo sibi abhinc unum annum in Finnia acquisivit, cum investigaret, qualis esset condicio administrationis localis in singulis communibus.

Recensione absoluta commemoravit praesertim id metuendum esse, ne sumptus curae valetudinis et institutionis publicae in communibus aere alieno oppressis usque crescerent.

(Reijo Pitkäranta)

Gilad Shalit tandem liberatus

Gilad Shalit, miles Israelianus, quem ordo Palaestinensis Hamas per quinque annos in captivitate tenuerat, die Martis (18.10.) tandem in libertatem vindicatus est. Convenerat enim inter moderatores Israelianos et Palaestinenses, ut pro hoc uno iuvene amplius mille Palaestinenses bello capti redderentur. Prima commutatio die Martis facta est, cum quadringenti septuaginta septem Palaestinenses ex Israele liberati sunt. Reliqui quingenti quinquaginta captivi intra duos menses e carcere dimittentur.

(Reijo Pitkäranta)

De lege Syriae fundamentali

Praesidens Syriae Bashar al-Assad collegium novae legi fundamentali scribundae delegit. Agitur de renovatione, quam cives regimini suo reclamitantes eum maxime poposcerunt. Lex hodierna inde ab annis septuagesimis valet, ab eo scilicet tempore, quo al-Assad senior rerum Syriae potiebatur. Tum statutum est, ut factio baath sola in Syria summam potestatem haberet.

(Reijo Pitkäranta)

Clades naturae Novae Zelandiae

In aquis Novae Zelandiae gravis calamitas oecologica accidit, cum navis petrolearia prope Insulam septentrionalem naufragium fecit. Qua re fieri non potuit, quin magna copia petrolei in mare effunderetur. Clades praesertim avibus marinis perniciei fuit, nam iam mille aves petroleo male inquinatae examines repertae sunt. Numerus autem talium mortium multotiens maior esse aestimatur.

(Reijo Pitkäranta)

Cursus electronicus XL annorum

Cursus electronicus his diebus quadraginta annos complet. Mense enim Octobri anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo (1971) factum est, ut ex uno computatro ad alterum primus nuntius electronicus emitteretur. Scriptor textus erat Ray Tomlinson, ingeniarius computatorius Americanus. Eidem viro etiam id signum debemus, quod ad inscriptionem electronicam componendam adhibetur.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Jean Beliveaux fecerit

Vir Canadensis nomine Jean Beliveaux, postquam totum orbem terrarum pedibus circumambulavit, undecim annis peractis domum revertit. In itinere suo septuaginta quinque milia chiliometrorum longo sex diversas continentes lustravit, Alpes et Andas superavit, complura deserta peragravit, apud mille sescentas familias pernoctavit. In usu eius quinquaginta quattuor paria calceorum omnino contrita sunt.

(Reijo Pitkäranta)

21.10.2011

Muualla Yle.fi:ssä