Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
De rebus in Libya gestis
JULKAISTU 01.04.2011 KLO 09.42
Ictibus aereis coalitionis adiuti rebelles ex Libya orientali in regionem Tripolitanam versus paulatim progrediuntur. Septimana vergente complura oppida in ora Libyae occupaverunt, in quibus Ras Lanuf et Brega, ex quibus magna pars petrolei Libyae exportatur.
Milites regiminis ex illis omnino disparuerunt. Sed die Martis (29.3.) copiae oppositionis ex aliquot oppidis, quae pridie occupaverant, regredi coactae sunt. Misratae, in quam Gaddafiani curribus cataphractis invaserunt, ancipite Marte pugnatur. Apud illam uno die quinque aeroplana et duo helicoptera, quae in terra erant, ictibus Francorum deleta sunt.
De civibus bello mortuis
Regimen Gaddafianum coalitionem accusavit, quod cives innocentes occidisset. Americani autem monuerunt propositum coalitionis esse videre, ne Gaddafi suos cives occideret. Robert Gates, minister a defensione Americanorum, dixit veri simile esse, quod Gaddafiani corpora rebellium, quos ipsi occidissent, in ea loca transtulissent, in quae ictus aerei facti essent.
Nato operationibus Libycis praeest
Die Dominico (27.3.) convenit, ut confoederatio Nato omnibus rebus militaribus in Libya gerendis praeesset. Anders Fogh Rasmussen, secretarius Natonis generalis, dixit confoederationis esse cives et regiones in quibus cives habitarent, ab omnibus impetibus regiminis Gaddafiani defendere. Haec fieri ex sententia Nationum Unitarum. Nihil amplius, nihil minus.
Conventus de Libya Londiniensis
Duodequadraginta ministri a rebus exteris illarum terrarum, quae res in Libya gerunt aut illis favent, die Martis (29.3.) Londinii convenerunt. Conventui placuit, ut ictus aerei continuarentur, donec Moammar Gaddafi postulationibus Nationum Unitarum concederet: Violentiam contra cives finiret et copias ex oppidis Libyae deduceret.
Sueci in bellum proficiscuntur
Regimen Suecorum decrevit, ut Suecia bello Libyco interesset. Etsi Suecia in confoederatione Natone non est, tamen decem aeroplana in Libyam mittere constituit, scilicet octo insectatoria, unum portatorium unumque exploratorium. Finni in bellum non proficiscuntur sed auxilium humanitarium in Libyam iam miserunt et mittere pergunt.
An status extraordinarius in Syria finiatur?
In Syria status extraordinarius ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio (1963) est. Ex lege magistratibus ius est cives deprehendere, qui securitati publicae immineant. Commercium loquendi et scribendi inter cives vigilatur, manifestationes et conventus vetantur et acta diurna censoria virgula notantur. Consiliarius praesidentis Syriae nuper rettulit iam decretum esse, ut lex de statu extraordinario abrogaretur; rem esse certam, sed tempus, quo abrogatio futura esset, incertum. Die Martis regimen Syriae dimissum est neque novum adhuc est constitutum.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


