Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
De pace in Syria facienda
JULKAISTU 30.03.2012 KLO 11.24
Consilium pacis in Syria componendae, quod Kofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum Unitarum, nuperrime adumbravit, a regimine Syriae approbatum est. Illud propositum in sex partes divisum etiam favorem Consilii securitatis Nationum Unitarum sibi conciliavit. Inter consultationes convenit, ut actionibus in Syria militaribus finis imponeretur et primi progressus politici ad pacem restituendam fierent.
(Reijo Pitkäranta)
Benedictus XVI Cubam obiit
Pontifex maximus Benedictus XVI itinere in Americam Latinam suscepto etiam Cubam obiit, ubi una cum praesidente Raul Castro de variis argumentis colloquebatur. Quod autem fuisset caput illorum sermonum, in publico positum non est. Sunt tamen, qui opinentur eos deliberavisse, quales partes ecclesia catholica in rebus Cubanis agerent. Die Mercurii (28.3.) papa Benedictus, antequam domum proficisceretur, Habanae, in urbe principe, missam sollemnem celebravit.
(Reijo Pitkäranta)
Quid praesidens Niinistö dixerit
Praesidens Finniae Sauli Niinistö, dum Coream Meridianam visitat, ait res Europaeas paulatim in prosperius mutari. Iam in eo esse, ut civitates Unionis Europaeae e difficultatibus oeconomicis se reciperent et in fidem pristinam redirent. Addidit Finniam et Coream Meridianam tam eruditione quam investigatione scientifica inter ceteras civitates eminere. Quae cum ita essent, societates mercatorias Coreanas hortatus est, ut pecuniam in negotiis in Finnia gerendis collocarent.
(Reijo Pitkäranta)
Potio cafeae valetudini prodest
Si quis multum cafeae, id est amplius quaterna pocilla, cotidie bibit, tutior adversus diabeten adultorum esse videtur quam is, qui minorem huius potionis copiam singulis diebus consumit. Quod patet ex investigatione a medicis Germanis divulgata, cui circiter quadraginta tria milia Europaeorum intererant. Neque potatio cafeae, quamvis acerrima esset, valetudini cuiusquam ullo modo nocebat.
(Reijo Pitkäranta)
De studiis Russorum peregrinis
Parentes Russi ditiores magis magisque liberos suos in terras peregrinas studendi causa mittere solent. Neque hoc solum ad Moscuam et Petropolim valet, sed ad totam Russiam inde a Sibiria usque ad urbem Kalinigradum. Maior pars eorum Britanniam petit, ut occasionem scholas ibidem frequentandi nanciscatur et variis cursibus linguarum interesse possit.
(Reijo Pitkäranta)
Quercus in Finnia crebrescit
Quercus in silvis Finniae meridianae sua sponte crebrescere coepit, quod fortasse mutationi climaticae tribuendum est. Quae arbor nobilis apud nos adhuc admodum raro colitur, cum plantae eius ad silviculturam exercendam carissime constent et magnum sit periculum, ne plantationes propter varias causas omnino deleantur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


