Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

De crisi Graeciae oeconomica

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 16.05.2012 KLO 17.35

Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari.

Bonum successum, quem factiones extremae in comitiis parlamentariis nuper factis habuerint, indignationem civium ostendisse. Sauli Niinistö, praesidens Finniae, arbitratur crisim in Graecia non esse tantum oeconomicam sed potius iam socialem, cum cives fiduciam amiserint. Plus quam dimidia pars investitorum internationalium credit crisim politicam, quae ex comitiis Graeciae parlamentariis orta sit, effecturam esse, ut Graeci hoc anno ex zona euronis discedant.

Nova comitia Graecis instant

Post comitia parlamentaria moderatores factionum Graeciae principalium de novo regimine constituendo diu frustra consultaverunt. Alexis Tsipras, moderator Syrizae, factionis sinistrae, nuntiavit se non interfuturum esse in regimine, quod programma austeritatis ab Unione Europaea et a Fundo Monetario Internationali Graecis impositum comprobaret. Illud autem programma est condicio sine qua Graecia novum subsidium oeconomicum accipere non potest. In demoscopiis recentibus Syriza gratiam popularem ita auxit, ut circiter viginti quinque centesimae civium illi favere viderentur. Quia concordia de regimine inveniri non potuit, nova comitia parlamentaria mense Iunio fient.

Hispani contra rigorem oeconomiae reclamitabant

In multis partibus Hispaniae saltem centum milia hominum contra rigorem oeconomiae et restrictionem servitiorum publicorum manifestaverunt. Motus ille populi initium cepit Idibus Maiis anno proximo et postea per totam Hispaniam et Europam diffundebatur. Hoc anno manifestationes in octoginta fere urbibus oppidisve Hispaniae fiebant.

Praesidens Obama matrimonia homosexualium probat

In USA de conubio homosexualium acerrime disputatur. Barack Obama est primus praesidens Americanorum, qui matrimonia inter homines eiusdem sexus iungenda probat. Ita censent etiam vicepraesidens Joe Biden et Arne Dunca, minister institutionis publicae. Sed in triginta fere civitatibus Americae septentrionalis matrimonia homosexualium vetita sunt.

Bellum de drogis in Mexico continuatur

Conflictus crudelissimi inter mercatores drogarum in Mexico continuantur. Una septimana in his conflictibus plus sexaginta homines occisi sunt. Anno bis millesimo sexto praesidens Felipe Calderon bellum consortiis drogas mercantium intulit, quod finem non cepit. His duodecim fere annis circiter quinquaginta milia hominum vi et violentia mortui sunt.

Rariores Finni in Deum credunt

Ex interrogatione, quam Centrum Investigationis Ecclesiasticum faciendam curavit, patet tantum quartam partem Finnorum in Deum Christianorum credere. Quinta fere pars respondentium, quod plus est quam umquam ante, nuntiavit se in Deum Christianorum omnino non credere. Ceteri dixerunt se alio modo credere quam ecclesia doceat aut esse in fide sua incertos aut incredulos.

(Tuomo Pekkanen)

18.5.2012

Muualla Yle.fi:ssä