Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
De bello in Libya gerendo
JULKAISTU 08.04.2011 KLO 11.52
Bellum inter Gaddafianos et defensores libertatis in Libya continuatur. Ex consociatione Nato nuntiatum est tertiam fere partem armorum gravium dictatoris Muammar Gaddafi iam deletam esse.
Quod detrimentum ei attulerunt aeroplana bellica coalitionis internationalis, quae Tripolim et alias urbes vehementer bombardaverunt. Neque tamen seditiosi his rebus gestis contenti fuerunt, sed duces consociationis Nato reprehenderunt, quod bellum nimis cunctanter gessissent.
(Reijo Pitkäranta)
De altero bello Africano
In Africa alterum quoque bellum exarsit, cui communitas internationalis intervenit. In Litore Eburneo enim accidit, ut praesidens civitatis, quamvis cladem suffragio praesidentiali accepisset, tamen munus deponere recusaret. Quo facto copiae Francogalliae et Nationum Unitarum stationes eius ex helicopteris bombis verberare coeperunt, ut ille potestate absistere cogeretur.
(Reijo Pitkäranta)
Rerum in Iaponia condicio
In informatione publica in Iaponia divulganda adhuc ii nuntii praevalent, quibus edocetur, quales progressus operae auxiliares locis tsunamo deletis fecerint et quid novi in electrificina nucleari Fukushimae acciderit. Calamitates autem in Iaponia nuper factae mentibus civium sensum communitatis fortissimum inspiraverunt. Iaponienses iam eodem fere animo esse dicuntur ac post bellum alterum mundanum fuerint.
(Reijo Pitkäranta)
Gasiductus Medigaz usu receptus
Medigaz, sive tubus gasalis subter Mare Mediterraneum actus, Kalendis Aprilibus (1.4.) in usum venit. Dicitur hic gasiductus, qui abhinc tres annos aedificari coeptus est, circiter mille chiliometra longus esse. Propositum est, ut copia gasi terrestris undecim fere miliardorum metrorum cubicorum per eum singulis annis ex Algeria in Hispaniam transferretur.
(Reijo Pitkäranta)
De comitiis in Finnia futuris
Die septimo decimo mensis Aprilis (17.4.) sive die Dominico palmarum, in Finnia comitia parlamentaria habebuntur. Itaque Ordo a securitate et cooperatione Europaea in terram nostram octo observatores internationales misit, quorum esset videre, ut omnia legitime fierent. Quam magni haec res ducatur, vel inde patet, quod illi custodes in Finniam iam duabus septimanis ante ipsum diem comitiorum venerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Ver thermicum in Finnia iniit
Mensis Martius in Finnia hoc anno admodum calidus fuit. Quae quamvis ita essent, ver tamen serius initium cepit quam fieri consuevit. Meteorologi definiunt ver thermicum tum inire, cum temperatura diei et noctis media assidue supra zerum manet. In Finnia meridionali res ita se habere coepit non ante quam septimana mensis Aprilis secunda. In partibus Finniae orientalis adhuc magna copia nivium invenitur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


