Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Conventus Unionis Europaeae
JULKAISTU 16.12.2011 KLO 13.45
Moderatores Unionis Europaeae conventu Bruxellis habito foedus oeconomico-politicum condere decreverunt, cuius esset oeconomiam singularum civitatum novis legibus stabilire. De rebus autem singulis huius consociationis non ante quam mense Martio constituetur.
Britanni recusaverunt, quominus hoc pactum approbarent. Neque participantibus manifeste demonstrare contigit, quonam modo discrimen aeris alieni, quo Europa iam per duos annos vexatur, tandem solveretur.
(Reijo Pitkäranta)
Tumultus in Russia orti
In diversis urbibus Russiae, imprimis Moscuae et Petropoli, tumultus violenti orti sunt, quibus multa milia hominum interfuerunt. Qui cives eventu comitiorum parlamentarium parum contenti principem ministrum Vladimir Putin et fautores eius fraudis accusaverunt et postulaverunt, ut in Russia novum suffragium populi haberetur. Praesidens Dmitri Medvedev pollicitus est in illas accusationes inquisitum iri.
(Reijo Pitkäranta)
De epidemia morbillorum
Ordo sanitarius mundi (WHO) Europaeos de epidemia morbillorum praemonuit. Timet enim, ne ille morbus, nisi cito coercitus sit, anno proxime futuro longe lateque effundatur. Rem ita se habere eo verisimilius esse existimatur, quod novem primis mensibus huius anni in Europa iam viginti sex milia casuum morbillorum reperta sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Res ab Amundsen gesta
Abhinc centum annos exploratores Roald Amundsen et Robert Scott acerrime certaverunt, uter eorum prior polum meridionalem consecuturus esset. Victor evasit Amundsen, qui postridie Idus Decembres anno millesimo nongentesimo undecimo (14.12.1911) vexillum Norvegicum illo loco constituit. Scott autem, vir Britannus, uno mense post eodem advenit et inde domum rediens frigore mortuus est.
(Reijo Pitkäranta)
Metallum pluma levius
Investigatores Americani ope nanotechnologiae genus metalli levissimum invenerunt. Id, cum pondo nonnisi nongentena microgrammata per singula centimetra cubica valet, centum partibus levius est, quam ulla alia materia insulatoria. Structura eius spumae similis esse videtur. Ob proprietates optimas, levitatem scilicet et flexibilitatem, in securitatem vehiculorum provehendam usui fore putatur.
(Karoliina Ignatius)
De cantionibus nataliciis
Societas missionaria Finniae iam pridem libellum edendum curavit, quo cantus natalicii omnium pulcherrimi continentur. Quae piae cantiones apud populum tantam gratiam assecutae sunt, ut non solum in aedibus sacris cantentur sed etiam in cauponis, stationibus benzinariis, sedibus mercatoriis personent. Huc accedit, quod fasciculi eorundem canticorum ex Finnia usque ad urbes Asiae propagati sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Pausa Nuntiorum natalicia
Septimana proxime futura Dies nativitatis Domini celebrabitur, quam ob rem Nuntii Latini tunc non emittentur. Inde fit, ut auditoribus nostris iam nunc Bona Natalia exoptemus. Valete!
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


