Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Consilium securitatis stragem Hulae damnavit
JULKAISTU 01.06.2012 KLO 17.22
Regimen Syriae die Veneris (25.5.) carris cataphractis et cannonibus adhibitis in oppido Hula plus centum cives trucidavit, inter quos erant undequinquaginta pueri et triginta quattuor feminae. Consilium securitatis Nationum Unitarum illam stragem damnavit et unanimiter censebat vim diram civibus factam leges internationales violavisse.
De rebus Graecorum pecuniariis
Crisi oeconomica perterriti Graeci pecunias depositas ex argentariis tollere coeperunt. Duobus annis plus septuaginta miliarda euronum sublata sunt, quae pro singulis civibus septena milia faciunt. Pecuniae praesentes domi servantur, nam homines timent, ne pecuniae depositae ab argentariis in drachmas mutatae partem valoris amittant.
Christine Lagarde, directrix Fundi Monetarii Internationalis, dixit se multo magis pro pauperibus Africae quam pro Graecis sollicitari. “Cum de Athenis cogito”, inquit, “de illis omnibus cogito, qui vectigalia evadere conantur.” Fundum Monetarium nulla proposita condiciones Graecis impositas leniendi habere. Nunc esse tempus debita solvendi.
Cubicularius Papae prehensus
Civitas Vaticana confirmavit Paulum Gabriele, cubicularium Summi Pontificis, incarceratum esse, quod documenta reservata apud se haberet. Creditur illo auctore chartas secretas ex Civitate Vaticana exportatas et actis diurnis divulgandas datas esse. Ex his documentis suspiciones de corruptione et certamina interna in Civitate Vaticana palam facta sunt.
Frequentia oribatarum in Monte Everestio
Cum tempestas his septimanis sit opportuna, complures centeni ascensores Montem Everestium, in orbe terrarum altissimum, ascendere conantur. Sed magna ascensorum frequentia affert periculum, cum homines in frigore exspectare cogantur. Mense Maio trecenti quinquaginta ascensores summum cacumen adipisci conati sunt, ex quibus quattuor perierunt. Postquam Sir Edmund Hillary Britannus et Tenzig Norgay, dux eius indigena Himalaianus, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio (1953) primi summum cacumen Everestium adepti sunt, decem fere milia hominum idem temptaverunt. Ex his plus ducenti viginti ascensores in itinere perierunt.
Loreen in Eurocantionibus victrix
Certamen hornotinum cantionum Eurovisionis in urbe Baku Azerbaidzaniae (olim Atropatene) factum est. Inter viginti sex nationes, quae ad certamen finale admissae erant, palmam cepit Suetia cantione Euphoria, quam cecinit cantatrix Loreen (Lorine Zineb Noka Talhaoui). Secundo loco posita est Russia, tertio Serbia. Finnia iam in certamine eliminatorio ex finali exclusa est.
Rarissimum in caelo phaenomenon
Postridie Nonas Iunias (6.6.) in caelo rarissimum phaenomenon visibile erit, cum Venus ante Solem transibit. Transitus Veneris his mille annis tantum quindecies visus est et proximus non ante videbitur quam plus centum annis transactis. Die Mercurii phaenomenon observari poterit in regionibus arcticis et in partibus Asiae et Australiae orientalibus.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


