Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Comitia parlamentaria Suetiae
JULKAISTU 24.09.2010 KLO 10.43
In comitiis Suetiae parlamentariis coalitio partium dextrarum centum septuaginta tres (173) delegatos parlamentarios obtinuit. Oppositio rubro-prasina, in qua sunt democratae sociales, prasini, factio sinistra, centum quinquaginta sex delegatos (156) accepit.
Nova factio, cui nomen est Democratae Suetiae, viginti delegatos assecuta est. Cum in parlamento Suetiae numerus delegatorum sit trecenti undequinquaginta (349), neque coalitio dextra, ex qua hodiernum regimen constat, neque oppositio rubro-sinistra maioritatem in novo parlamento habet.
Ad novum regimen constituendum difficultas in eo est, quod ceterae partes recusant, quominus cum Democratis Suetiae cooperentur. Hi enim, cum immigrationem vehementer coercere velint, xenophobiae accusantur.
Volunt etiam registrum paedophilorum divulgare et criminibus sexualibus maiores quam nunc poenas imponere. Est in programmate factionis etiam pensiones augere atque securitatem et vitae condiciones senum meliores reddere.
De condicione zingarorum in Unione Europaea
Postquam Bulgaria et Romania ad Unionem Europaeam adiunctae sunt, zingari in his terris habitantes in terras occidentales catervatim migrare coeperunt. Casulis fortuitis in suburbiis positis victum mendicantes quaerunt. Etiam in maioribus urbibus Finniae zingari mendici cum liberis infantibusque haud raro videntur. In Francia numerus zingarorum in casulis illegalibus habitantium tantopere crevit, ut moderatores iam plus mille zingaros in Romaniam et Bulgariam remitterent. Quod cum apud Unionem Europaeam reprobatum esset, Francois Fillon, minister primarius Franciae, flagitavit, ut Unio Europaea consilia communia caperet, quibus problema zingarorum mendicantium solveretur.
Letalitas puerorum deminuta
Ordo Unicef refert letalitatem puerorum, qui nondum quinque annos compleverint, post annum millesimum nongentesimum nonagesimum (1990) tertia parte deminutam esse. Mortes puerorum praematurae in terras usque rariores coacervantur. Maxima est letalitas in Africa infra Saharam, ubi singuli ex quinis puerulis ante diem natalem quintum moriuntur.
Disputatio de adipibus renovata
Adipes animalium forsitan non sunt tam insalubres quam vulgo creditur. Testimonia scientifica de nexu inter adipem et morbos cardiovasculares non sunt firmissima, nam etiam usu oleorum vegetalium morbi cardiaci augescunt. Res est ambigua. Regula generalis a scientificis Finnis data est, quod olea vegetalia salubriora sunt quam adipes animalium.
Octobralia Monaci celebrantur
Festum populare cervisiae, vulgo Oktoberfest, quod anno millesimo octingentesimo decimo in prato Monacensi primum celebrabatur, iubilaeum ducentesimum agit. Ad dies festos, quorum numerus hoc anno iubilaeo est septendecim, plus septem miliones hospitum exspectantur. Maxima quantitas cervisiae, in Octobralibus venditae, est sex virgula novem (6,9) miliones litrarum.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


