Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Comitia Finnorum parlamentaria

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 29.04.2011 KLO 13.59

Comitia Finnorum parlamentaria, quae Dominica palmarum (17.4.) facta sunt, magnam mutationem in parlamentum attulerunt. Victores haud dubie erant Finni fundamentales, qui, cum antea parva factio quinque delegatorum fuerit, nunc undequadraginta (39) delegatis acquisitis magnitudine tertium locum in parlamento habent.

Gratia ceterarum partium apud cives minor erat quam ante. Maximam cladem, amissa tertia fere parte delegatorum, quos antea habuerant, acceperunt Virides et Centrales. Conservativa factio, etsi tam fautores quam delegatos perdidit, quadraginta quattuor (44) delegatis acceptis in novo parlamento maxima est.

In secundum locum cum quadraginta duobus (42) delegatis ascenderunt Democratae sociales.

In parlamentum, quod ex ducentis delegatis constat, octoginta quattuor novi delegati electi sunt. Feminae sunt octoginta quinque, plures quam umquam ante.

Media aetas delegatorum est duodequinquaginta annorum.De novo regimine constituendo inter tres maximas factiones consultatur. Consultationes moderatur Jyrki Katainen, praeses factionis Conservativae.

De causis mutationis politicae

Mutatio, quae facta est in comitiis Finnorum, non erat omnino inopinata, sed nihilo minus maior quam quisquam praevidere potuerat. Finni fundamentales (vel Veri Finni) accusabant veteres factiones, quae patriam regebant, quod populum minutum non auscultarent sed potius suo commodo servirent. Magna inter factiones erat etiam de Graecia, Irlandia Portugalliaque adiuvandis discordia, cum Democratae sociales et Finni fundamentales censerent responsalitatem debitorum, quae illae terrae contraxissent, ad ceteras nationes Europaeas non pertinere sed ad ipsas domos argentarias, quae magno faenore adductae mutuas pecunias commodavissent.

William et Kate matrimonium iunxerunt

William, princeps Britanniae, filius maior principis Caroli (Charles) et principissae Dianae, amicam Kate (Catherine Elisabeth) Middleton, quam mense Octobri sibi desponderat, hodie in matrimonium duxit. Ad caerimonias nuptiales, quae in Abbatia Vestmonasteriensi (Wesminster Abbey) Londinii celebratae sunt, circiter mille nongenti hospites invitati erant. Plerique ex eis erant familiares aut amici novorum coniugum. Ex principibus civitatum tantum reges et reginae eorumque proximi familiares aderant. Moderatores autem politici invitationem non acceperant. Erant quidem inter hospites etiam magistratus et milites veterani. Nuptias regias per televisionem forsitan duo miliarda hominum spectaverunt.

Ioannes Paulus II beatus fiet

Kalendis Maiis Papa Ioannes Paulus II in Civitate Vaticana a successore suo Benedicto XVI inter beatos referetur. Ritus beatificationis fiet in Platea Petriana, ubi octoginta milia hospitum sedentes vel stantes locum habebunt. Circiter quadringenta milia peregrinorum, maxime ex Polonia, unde Ioannes Paulus II erat oriundus, Romam his diebus venisse aut venturi esse aestimantur.

Tuomo Pekkanen

29.4.2011

Muualla Yle.fi:ssä