Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Bellum domesticum Syriae

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 15.06.2012 KLO 08.00

Syria iam bello domestico ardet, ut ait Hervé Ladsous, subsecretarius Nationum Unitarum a consiliis pacis tuendae. Idem ordo nuperrime relationem divulgavit, qua exercitus Syriae accusatur, quod pueris et puellis clipeo humano adversus seditiosos usus sit.

Itaque Syria in indicem earum civitatum addita est, quae in conflictibus militaribus parvis liberis abutuntur eosdemque non solum cruciant, sed etiam interficiunt.

(Reijo Pitkäranta)

Hispania auxilium petivit

Regimen Hispaniae ab Unione Europaea versuram necessitatis facere constituit, ut argentariis civitatis suae succurreret. Summa pecuniae, qua ad hanc rem opus est, circiter centum miliarda euronum efficere existimatur. Agitur de quarta civitate, cui ad oeconomiam suam stabiliendam ad auxilium Unionis Europaeae confugiendum est. Reliquae tres sunt Graecia, Irlandia, Portugallia.

(Reijo Pitkäranta)

Institutio linguae Curdorum

Moderatores Turciae nuntiaverunt nihil iam impedire, quominus in scholis Turcicis lingua Curdorum disceretur. Recep Erdogan, princeps minister, illud decretum progressum historicum descripsit. Constat Curdos in Turcia habitantes inde ab anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto (1984) pro autonomia sua pugnavisse.


(Reijo Pitkäranta)

Autonomia Alandiae XC annorum

Die Saturni (9.6.) nonaginta anni acti erant, cum Alandia, provincia insularis Finniae, autonomiam accepit. Die enim nono mensis Iunii anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo (9.6.1922) accidit, ut Alandenses primum concilium commune agerent. Iam anno priore Foedus nationum decreverat, ut Alandia ad Finniam pertineret eaque ius haberet et linguam Sueticam conservandi et suis legibus partim utendi.

(Reijo Pitkäranta)

Rubus chamaemorus rarus factus

Proventus Rubi chamaemori duobus autumnis continuis tam exiguus fuit, ut copiae harum bacarum non modo in Finnia verum etiam per totam plagam arctoam proxima hieme exhaurirentur. Haec inopia difficultates fabricandi multis operibus mercatoriis paravit. Magni interest, ut messis huius anni felicior sit. Primas bacas in Lapponia mense Iulio exeunte maturitatem assecuturas creditur.

(Saara Honkanen)

Certamina pedifollica Europaea

Certamina Europaea de principatu pedifollico in Polonia et Ucraina initium ceperunt. Huic magno eventui, qui quarto quoque anno instituitur, omnino sedecim greges nationales intersunt, in iis cohors Hispanorum, quae victoriam prioribus ludis reportatam defendit. Prima dimicatio die Veneris (8.6.) inter Graecos et Polonos commissa incerto eventu finita est.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini ad ferias abeunt

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die tertio mensis Augusti (3.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et iisdem aestatem quam iucundissimam exoptemus.

(Reijo Pitkäranta)

15.6.2012

Muualla Yle.fi:ssä