Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Dies veteranorum celebrabatur
JULKAISTU 03.05.2013 KLO 10.41
Dies festus militum veteranorum in Finnia die vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) quotannis celebratur. Illo enim die anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto (1945), cum copiae Germanorum ex Lapponia recessissent, pax post longinquum bellum restituta est. In festo veteranorum hornotino orationem habuit praesidens Sauli Niinistö.
Napolitano iterum praesidens Italiae
JULKAISTU 26.04.2013 KLO 13.56
Moderatores Italiae politici praesidentem Giorgio Napolitano appellaverunt, ut ad crisim politicam solvendam candidatus praesidentatus esse dignaretur. Cum ille annuisset, delegatis parlamentariis sexto suffragio tandem contigit, ut praesidentem eligerent.
Bombae Bostoniae displosae
JULKAISTU 19.04.2013 KLO 13.15
Die Lunae (15.4.) Bostoniae, in urbe Civitatum Americae Unitarum, duae bombae displosae sunt, quibus tres homines occisi et saltem centum septuaginta graviter vulnerati sunt. Ictus terroristicus sub finem cursus Marathonii accidit, cum maior pars athletarum iam metam tetigisset.
Margaret Thatcher mortua
JULKAISTU 12.04.2013 KLO 10.08
Margaret Thatcher, pristina princeps ministra Britanniae octoginta septem annos nata, die Lunae (8.4.) mane diem supremum obiit. Causa mortis nuntiatur fuisse infarctus cerebri. Thatcher, qua duce factio conservativa electiones parlamentares ter vicit, Britanniae duodecim annos praefuit, scilicet inde ab anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo usque ad annum millesimum nonagesimum (1979-1990).
Corea Septentrionalis contumax
JULKAISTU 05.04.2013 KLO 09.25
Cum Corea Septentrionalis mense Februario tertium experimentum nucleare fecisset, sanctiones contra eam a nationibus occidentalibus amplificatae sunt. Tum Coreani Septentrionales Americanis et confoederatis eorum verbis durissimis minitari coeperunt. Ira eorum aucta est, cum aeroplana Americana bombifera exercitia militaria in Corea Meridionali haberent.
Papa Franciscus inthronizatus
JULKAISTU 21.03.2013 KLO 17.17
Papa Franciscus die Martis (19.3.) in Civitate Vaticana inthronizatus est. Missam inauguralem concelebraverunt omnes cardinales Romae praesentes, patriarchae, archiepiscopi non cardinales, magistri generales ordinum religiosorum, ut Societatis Iesu et Ordinis Fratrum Minorum. Aderant moderatores politici et centum triginta duae legationes ex variis orbis terrarum partibus.
Decies centena milia peregrinorum Romam ad inthronizationem Papae videndam advenisse aestimatur. Finniam repraesentavit Alpo Rusi, qui delegatus Finniae est tam in Helvetia quam apud Sanctam sedem. In Plateam Petrianam circiter ducenta milia hominum congregati erant. Securitatem tria milia custodum vigilabant.
Novus papa Franciscus I
JULKAISTU 15.03.2013 KLO 09.50
Die Mercurii vesperi (13.3.) in Civitate Vaticana novus Pontifex Romanus creatus est Jorge Maria Bergoglio, cardinalis Argentinus septuaginta sex annos natus, qui antea munere archiepiscopi urbis Bonaeropolis fungebatur. Neque umquam ante accidit, ut aut sacerdos iesuita aut vir ex continenti Americana oriundus Sedi sanctae imponeretur. Nomen, quo Bergoglio papa factus se appellari vult, est Franciscus I.
Sedes Petriana vacat
JULKAISTU 08.03.2013 KLO 13.20
Postquam Benedictus XVI pridie Kalendas Martias papa emeritus factus est, Sanctam Sedem curat atque administrat Camera Apostolica, donec novus summus pontifex eligatur. Illius Camerae praeses est cardinalis camerarius Tarcisio Bertone.
Comitia Italiae parlamentaria
JULKAISTU 01.03.2013 KLO 16.52
Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria facta sunt. Pier Luigi Bersani, praeses coalitionis partium mediarum et sinistrarum, tam in senatu quam in camera parlamenti inferiore sibi et suis plurimas quidem sedes conciliavit, sed victoria minor erat quam ut ille novum regimen formare posset.
De experimentis nuclearibus
JULKAISTU 22.02.2013 KLO 15.23
Coreani septentrionales se unum aut etiam duo nova experimenta nuclearia facturos esse minitati sunt, nisi sanctiones sibi impositae mitigatae essent. Consilium suum eo spectare, ut Americani cum Coreanis ad colloquium mutuum cogerentur.
Benedictus XVI ministerio renuntiavit
JULKAISTU 15.02.2013 KLO 14.44
Inter Consistorium publicum die Lunae (11.2.) in Palatio Apostolico Vaticano habitum, Papa Benedictus XVI cardinalibus praesentibus declaravit se ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, renuntiare. Dixit se ad cognitionem certam pervenisse vires suas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.
Proelium Stalingradense commemorabatur
JULKAISTU 08.02.2013 KLO 12.26
Postridie Kalendas Februarias (2.2.2013) septuaginta anni acti erant, ex quo proelium Stalingradense in finem venit. In illo proelio, quod ducentos fere dies duraverat, Germani et confoederati eorum quartam partem copiarum amiserunt, quas in acie orientali habebant, neque ex illa clade se receperunt.
Timbuctum expugnatum est
JULKAISTU 01.02.2013 KLO 13.17
Timbuctum, urbs Maliae septentrionalis, a copiis regiminis et Francogalliae cum magno incolarum gaudio expugnatum est. Victoria iis omnino incruenta erat, nam islamistae, qui urbem antea in potestate tenebant, inde aliquot diebus ante effugerant. Etiam Britanni copias in Maliam missuri sunt, quarum erit indigenas artem bellicam docere.
Obama alterum quadriennium coepit
JULKAISTU 25.01.2013 KLO 11.45
Barack Obama iusiurandum praesidentiale in caerimonia privata Washingtoniae dedit, cum alterum quadriennium in munere praesidentis Civitatum Unitarum Americae die Dominico (20.1.) iniit.
Quid Sueti proposuerint
JULKAISTU 18.01.2013 KLO 09.41
Magistratus militares Suetiae proposuerunt, ut Finni et Sueti ad suam patriam defendendam consiliis communibus operarentur. Qua re audita Carl Haglund, minister Finniae, concessit fieri posse, ut inter utramque civitatem foedus quoddam defensionis iceretur.
Novae res ex Corea Septentrionali
JULKAISTU 11.01.2013 KLO 09.40
Kim Jong-un, moderator Coreae Septentrionalis, in oratione Kalendis Ianuariis televisifice habita res novas nuntiavit. Locutus enim est, non tantum de armis efficacibus excogitandis et scientia technologiaque promovenda, sed etiam de rationibus cum Corea Meridionali meliorandis.
Oratio praesidentis Niinistö
JULKAISTU 07.01.2013 KLO 09.21
Sauli Niinisto, praesidens rei publicae Finniae, Kalendis Ianuariis suam primam incipientis anni orationem nationi habuit. In prima eius parte legatos parlamentares et ministros regiminis ad consilia audacia capienda hortatus est. Nisi id fecissent, quaestiones ad senescendum et aes alienum conflandum pertinentes solvi non posse.
Tria principia defensionis Finniae
JULKAISTU 31.12.2012 KLO 10.03
Regimen Finnorum relationem de politica securitatis et defensionis comprobavit. Consilia de novis armis acquirendis in posterum differuntur sed tres rationes fundamentales integrae servantur. Pro primo: Finniam manere extra confoederationes militares, pro secundo: militiam esse obligatoriam, pro tertio: totam patriam esse defendendam.
Strages in schola Americana
JULKAISTU 21.12.2012 KLO 10.41
Complures moderatores politici Europaei, in iis praesidens Finniae Sauli Niinistö, Americanis dolorem suum ob stragem in civitate Connecticuta factam pronuntiaverunt.
Anniversarium independentiae Finnorum
JULKAISTU 14.12.2012 KLO 10.44
Postridie Nonas Decembres (6.12.) anniversarium independentiae Finnorum nonagesimum quintum a civibus caerimoniis translaticiis celebratum est. Praesidens rei publicae Sauli Niinistö cum coniuge Jenni Haukio in castellum praesidentiale circiter mille octingentos hospites invitaverat. Thema festivitatis vespertinae, a praesidente electum, erant opera et labor Finnorum.
Quid Sauli Niinistö dixerit
JULKAISTU 07.12.2012 KLO 07.12
Praesidens Finniae Sauli Niinistö, cum Kalendis Decembribus (1.12.) diurnariis colloquium percontativum daret, ait se deliberavisse, quid esset, quod terrae septentrionales in suffragiis apud Nationes Unitas hoc anno factis clades acerbissimas accepissent.
Separatistae in Catalonia victores
JULKAISTU 30.11.2012 KLO 12.00
In comitiis Cataloniae partes politicae, quae ad independentiam spectant, maiorem partem delegatorum in parlamentum regionale acceperunt. Nihilo minus separatio Cataloniae non est probabilis, ut factiones principales iam nuntiaverunt. Inopia quaestus et depressio oeconomica usque gravescens voluntatem separationis apud Catalanos auxerunt.
Bellum Proximi Orientis
JULKAISTU 23.11.2012 KLO 14.42
Die Mercurii (21.11.) vesperi Israeliani et ordo Palaestinensis Hamas post aggressiones mutuas octo dies continuatas de ignistitio consenserunt. De re nuntiavit Mohammed Kamel Amr, princeps minister Aegypti, qui munere conciliatoris pacis fungebatur.
Pontificia Academia Latinitatis condita
JULKAISTU 20.11.2012 KLO 09.21
Summus Pontifex Benedictus XVI die decimo mensis vertentis litteras apostolicas dedit, quibus Pontificiam Academiam Latinitatis condidit.
Obama iterum praesidens
JULKAISTU 09.11.2012 KLO 15.18
Praesidens Civitatum Americae Unitarum iterum designatus est Barack Obama, quippe qui comitiis die Martis (6.11.) factis amplius trecentos electores sibi conciliaret. Ubi primum eum in iis civitatibus superiorem esse innotuit, in quibus certamen aequissimum esse constabat, omnibus persuasum erat Obamam victoriam de adversario suo republicano Mitt Romney reportaturum esse. Neque Romney diu cunctatus est, quin novo praesidenti gratulatus se cladem in suffragio accepisse publice confiteretur.
De comitiis Finniae communalibus
JULKAISTU 02.11.2012 KLO 15.50
In comitiis Finniae communalibus maiore quam ceterae partes politicae gratia valebant Conservativi (21,9%), Democratae sociales (19,6%), Factio centralis (18,7%). Veri autem victores erant tantum Finni fundamentales (12,3%), qui post comitia communalia proxime (2008) facta septem centesimis numerum fautorum auxerunt.
Australia et Luxemburg in Consilium securitatis
JULKAISTU 26.10.2012 KLO 14.11
Finnia in Consilium securitatis Nationum Unitarum non est electa. Ex grege terrarum occidentalium in proximum biennium (20013-14) electae sunt Australia et Luxemburg. Alia membra Consilii mutabilia creata sunt Argentina, Corea Meridiana, Ruanda. Membra perpetua sunt quinque, scilicet Britannia, Francia, Russia, Sinae, USA.
Praemium pacis Unioni Europaeae
JULKAISTU 19.10.2012 KLO 13.44
Praemium Nobelianum pacis hoc anno Unioni Europaeae datur. Thorbjörn Jagland, praeses collegii electorum, ait Unionem Europaeam his decenniis ad concordiam, democratiam, iura humana provehenda multum contulisse. "Quis est", inquit, "qui hodie cogitet fieri posse, ut inter Germanos et Francogallos, hostes non ita pridem inter se acerrimos, bellum oriatur?"
Quid Sergei Lavrov dixerit
JULKAISTU 12.10.2012 KLO 11.17
In oppido Finniae Vantaa accidit, ut magistratus a re sociali quattuor liberos, quorum mater natione Russa est, in tutelam publicam reciperent. Qua re audita Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, Finniam vehementer reprehendit negans talem actionem civitatibus cultioribus convenientem esse.
Alveus fluminis in Marte repertus
JULKAISTU 05.10.2012 KLO 15.54
Vehiculum, quod mense Augusto in Martem descendit, glaream et lapides invenit, quae pristinum flumen in alveo suo portavit. Lapides rotundati ostendunt aquam e longinquo magna vi fluxisse. Photographemata illius alvei die quinto decimo mensis Septembris in Terram missa sunt.
Coetus Nationum Unitarum
JULKAISTU 01.10.2012 KLO 10.44
Die Martis (25.9.) coetus generalis Nationum Unitarum in urbe New York sessionem inauguralem habuit. Hoc in conventu Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, orationem fecit, qua cum alias res attigit tum Iranianos hortatus est, ne armis nuclearibus fabricandis operam darent.
Manifestationes in mundo crebrae
JULKAISTU 21.09.2012 KLO 16.05
His diebus cives in compluribus mundi partibus variis causis excitati reclamitaverunt. Brevis pellicula magnetoscopica in interreti divulgata, in qua propheta Mahomed blasphematur, in terris islamicis iram civium in Americanos vertit.
Lex de sulphure emittendo
JULKAISTU 14.09.2012 KLO 15.27
Lex de emissionibus sulphuris in commeatu maritimo circumscribendis in parlamento Unionis Europaeae perlata est. Legati parlamentares sciverunt, ne copia sulphuris in materia combustibili adhibita decimam unius centesimae partem (0,1%) excederet.
Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse
JULKAISTU 07.09.2012 KLO 16.24
Cardinalis Carolus Maria Martini, olim archiepiscopus Mediolanus, qui pridie Kalendas Septembres obiit, in colloquio ante tres septimanas facto et die Sabbati (1.9.) divulgato dixit ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse.
De conventu republicanorum
JULKAISTU 31.08.2012 KLO 10.57
Tampae, in urbe Floridae, conventus factionis republicanorum habitus est. Quo in consessu candidatus praesidentialis illarum partium officialiter nominatus est Mitt Romney, cuius competitores iam antea certamine inferiores discesserant. Demoscopiae monstrant eum apud populum iam tantundem fere gratia valere ac praesidentem hodiernum Barck Obama.
Russia in WTO
JULKAISTU 24.08.2012 KLO 11.11
Ordo mundi commercialis (WTO) Russiam in numerum membrorum recepit. Postquam parlamentum sive duma Russiae et praesidens Vladimir Putin societatem ratificaverunt, Russia die vicesimo secundo mensis currentis (22.8.) in Ordinem officialiter intravit.
Relatio de stragibus Osloae
JULKAISTU 17.08.2012 KLO 15.24
In Norvegia relatio investigatoria divulgata est, in qua aestimatur, quonam modo magistratus Norvegi contra strages Osloae aestate proxima editas egerint. In inquisitione custodes publici reprehenduntur, quod multa omiserint, complures errores fecerint, cunctando effecerint, ut numerus iuvenum in insula Utöya occisorum in tantum cresceret.
Mario Monti regimen Finniae reprehendit
JULKAISTU 10.08.2012 KLO 12.13
Mario Monti, primus minister Italiae, qui nuper Finniam visit, in diario septimanali Germanico "Der Spiegel" titulato, regimen Finnorum durissimis verbis vituperavit, quod parlamento nimis obtemperaret.
Olympia Londiniensia
JULKAISTU 06.08.2012 KLO 09.23
Die vicesimo septimo mensis Iulii (27.7.) Londinii Olympia aestiva ordine vicesima septima cum spectaculo initiali splendidissimo celebrari coepta sunt. Aderant in stadio Londiniensi octoginta fere milia hominum, et apud televisoria circiter quattuor miliarda spectatorum sedisse existimantur, cum Elisabeth II, regina Britanniae, illos ludos publice inauguravit.
Bellum domesticum Syriae
JULKAISTU 15.06.2012 KLO 08.00
Syria iam bello domestico ardet, ut ait Hervé Ladsous, subsecretarius Nationum Unitarum a consiliis pacis tuendae. Idem ordo nuperrime relationem divulgavit, qua exercitus Syriae accusatur, quod pueris et puellis clipeo humano adversus seditiosos usus sit.
Generalis Makarov Finnos vituperavit
JULKAISTU 07.06.2012 KLO 18.33
Nikolai Makarov, summus dux exercituum Russiae, cum Finniam visitaret, orationem habuit, qua Finnos multimodis vituperavit. Cooperationem Finnorum cum Natone securitati Russiae imminere, Finni potius cum Russis solidius collaborarent. Censebat autem cooperationem Russiae et Natonis bene succedere et utrique parti utilem esse.
Consilium securitatis stragem Hulae damnavit
JULKAISTU 01.06.2012 KLO 17.22
Regimen Syriae die Veneris (25.5.) carris cataphractis et cannonibus adhibitis in oppido Hula plus centum cives trucidavit, inter quos erant undequinquaginta pueri et triginta quattuor feminae. Consilium securitatis Nationum Unitarum illam stragem damnavit et unanimiter censebat vim diram civibus factam leges internationales violavisse.
NATO conventum habuit
JULKAISTU 25.05.2012 KLO 10.59
Moderatores consociationis NATO conventu in urbe Chicago habito decreverunt, ut copiae internationales ex Afganistania anno proxime futuro reducerentur. Cum hoc factum erit, administratio belli ad Afganos ipsos transferetur.
De crisi Graeciae oeconomica
JULKAISTU 16.05.2012 KLO 17.35
Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari.
Hollande praesidens electus
JULKAISTU 11.05.2012 KLO 10.38
Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista quinquaginta septem annos natus. Altero enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit.
Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
JULKAISTU 04.05.2012 KLO 10.35
Septimana proxima (11.-12.5.) Ialtae, in urbe Ucrainae, erit conventus praesidentium Europae Mediae et Orientalis, sed multi praesidentes Unionis Europaeae non intererunt. Saltem moderatores Germaniae, Austriae, Tzekiae, Italiae, Sloveniae conventum intermittent. Neque José Manuel Barroso Ucrainam visitabit, quia Julia Timoshenko, olim prima ministra Ucrainae, fictis causis incarcerata est.
Hollande et Sarkozy in altera comitia
JULKAISTU 27.04.2012 KLO 06.55
In electionibus Franciae praesidentialibus Nicolas Sarkozy et Francois Hollande de praesidentatu certant. Ille in primis comitiis viginti septem (27,2%), hic plus duodetriginta (28,6%) centesimas suffragiorum accepit.
Ictus in Afganistania terroristici
JULKAISTU 20.04.2012 KLO 17.04
Die Dominico (15.4.) tota fere Afganistania ictibus terroristicis concussa est. Omnium maxima damna accepit urbs princeps Cabura, ubi imprimis parlamentum civitatis et diversae sedes diplomaticae petebantur.
Clinton Russiam reprehendit
JULKAISTU 13.04.2012 KLO 10.19
Hillary Clinton, ministra a rebus exteris Americanorum, regimen Russiae reprehendit, quod actionibus contra Syriam susceptis admodum lente interesset. Ait talem politicam id adiuvare, ut praesidens Bashar al-Assad in potestate maneret.
De pace in Syria facienda
JULKAISTU 30.03.2012 KLO 11.24
Consilium pacis in Syria componendae, quod Kofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum Unitarum, nuperrime adumbravit, a regimine Syriae approbatum est. Illud propositum in sex partes divisum etiam favorem Consilii securitatis Nationum Unitarum sibi conciliavit. Inter consultationes convenit, ut actionibus in Syria militaribus finis imponeretur et primi progressus politici ad pacem restituendam fierent.
Caedes Tolosae et Montalbani factae
JULKAISTU 26.03.2012 KLO 10.16
Homicida autobirota vectus Tolosae (Toulouse), in urbe Franciae meridianae, die Lunae mane (19.3.) quattuor homines sclopetando occidit. Victimae erant magister et tres scholares scholae Hebraicae, ex quibus duo filii illius magistri.
Calamitas in Helvetia viaria
JULKAISTU 16.03.2012 KLO 14.20
Animi Belgarum et omnium Europaeorum concussi sunt gravissima calamitate viaria, quae in pago Helvetiae nomine Valais die Martis vesperi accidit. Viginti duo scholares Belgae ferias hiemales agentes et sex homines adulti mortui sunt, cum autoraeda longa, qua invehebantur, parieti cuniculi impacta est.
Putin in comitiis vicit
JULKAISTU 09.03.2012 KLO 09.05
Vladimir Putin ex opinione in praesidentatum patriae revertetur neque altera comitia erunt necessaria, nam in electionibus die Dominico (4.3.) factis ille paene sexaginta quattuor centesimas suffragiorum accepit.
Novus praesidens munus suscepit
JULKAISTU 02.03.2012 KLO 11.17
Kalendis Martiis Sauli Niinistö, praesidens suffragio populi designatus, praesidentatum rei publicae Finniae suscepit, cum apud parlamentum sollemniter confirmavit se in munere gerendo sincere et fideliter constitutionem legesque rei publicae observaturum et omnibus viribus prosperitati populi Finnorum operam daturum esse.
Regimen Syriae condemnatur
JULKAISTU 24.02.2012 KLO 14.02
Coetus generalis Nationum Unitarum edicto promulgato violentiam regiminis Syriae condemnavit. Legati tamen Russorum et Sinensium contra id decretum suffragati sunt. Communi fere conventui placuit Foederi Arabico assentiri, quod censuit praesidentem Bashar al-Assad a potestate nulla mora interposita recedendum esse.
Tumultus violenti Athenis orti
JULKAISTU 17.02.2012 KLO 13.11
Parsimoniae publicae, quas Unio Europaea et instituta nummaria internationalia Graecos poposcerant, a parlamento Graeciae approbatae sunt. Inter alia decretum est, ut quindecim milia sedium operandi publicarum abolerentur et salaria minima valde deminuerentur.
Niinistö praesidens designatus
JULKAISTU 10.02.2012 KLO 07.03
Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, praesidens rei publicae Finniae designatus est, cum in alteris comitiis Nonis Februariis habitis competitorem Pekka Haavisto devicit. Illi enim sexaginta fere tres centesimae (62,6%) suffragantium favebant, huic triginta septem (37,4%).
Inspectores Iraniam obierunt
JULKAISTU 03.02.2012 KLO 16.38
Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) sex inspectores in Iraniam misit, qui cognoscerent, quorsum programma nucleare illius civitatis spectaret. Itinere triduano suscepto princeps legationis ait visitationem quidem bene successisse, sed adhuc multum restare, quod in Irania faciendum esset.
Suffragia Finnorum praesidentialia
JULKAISTU 27.01.2012 KLO 19.34
In primis suffragiis comitiorum praesidentialium Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ex opinione competitoribus praevaluit, cum triginta septem centesimas (37%) votorum obtinuit. Secundus inopinanter factus est Pekka Haavisto factionis prasinorum, qui apud cives maiorem gratiam (18,8%) invenit quam Paavo Väyrynen (17,5%), politicus veteranus partis centralis.
Naufragium periculosissimum
JULKAISTU 20.01.2012 KLO 11.21
Idibus Ianuariis (13.1.), qui erat dies Veneris, ante oram Italiae calamitas maritima periculosissima accidit, cum navis circumvagans Italiana nomine Costa Concordia propter litus Tusciae ad scopulos allisa est. Quo facto latus eius male afflictum est et navis tantopere declinari coepit, ut non multum abesset, quin tota aquis submergeretur.
Conflictus in Sinu Persico imminet
JULKAISTU 13.01.2012 KLO 16.16
Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse.
De consultationibus pacis
JULKAISTU 09.01.2012 KLO 10.19
Die Martis (3.1.) conciliatores pacis Israelianorum et Palaestinensium primum post spatium unius anni inter se convenerunt. Jitzhak Molcho, internuntius Israelianus, et Saeb Erekat, orator regiminis Palaestinensis, in urbem Iordaniae Ammaniam congregati sunt, ut de pace inter utramque partem restituenda agerent. Colloquiis aderant etiam aliquot observatores internationales.
De tempestate S. Stephani
JULKAISTU 02.01.2012 KLO 09.37
Die Sancti Stephani (26.12.) Finnia tempestate vehementi afflicta est, qua saevior apud nos his decem annis non fuit. Illa procella apud Norvegiam orta in terram nostram per Suetiam venit arbores caedendo, tecta domuum eripiendo, vias commeatu interrumpendo.
Conventus Unionis Europaeae
JULKAISTU 16.12.2011 KLO 13.45
Moderatores Unionis Europaeae conventu Bruxellis habito foedus oeconomico-politicum condere decreverunt, cuius esset oeconomiam singularum civitatum novis legibus stabilire. De rebus autem singulis huius consociationis non ante quam mense Martio constituetur.
Quid Olli Rehn dixerit
JULKAISTU 09.12.2011 KLO 11.47
Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur.
De conventu climatico
JULKAISTU 02.12.2011 KLO 14.18
Die Lunae (28.11.) Durbaniae, in urbe Africae Australis, conventus climaticus Nationum Unitarum inauguratus est. Participes imprimis id agere conantur, ut pactum de atmosphaera tuenda, de quo in urbe Kioto convenit, continuetur et ad novam pactionem ad omnes gentes pertinentem adeatur.
Tumultus in Aegypto orti
JULKAISTU 25.11.2011 KLO 13.20
In urbe Cairo et aliis Aegypti partibus tumultus violenti orti sunt, quibus cives consilio militari terram regenti vehementissime adversantur. Neque reclamitantes contenti erant oratione, quam Mohammed Tantawi, dux illius consilii, die Martis (22.11.) coram populo habuit.
Mario Monti primus minister
JULKAISTU 18.11.2011 KLO 18.41
Novus princeps minister Italiae electus est Mario Monti, vir oeconomiae peritus duodeseptuaginta annos natus. Neque quisquam dubitat, quin munus eius Italiae administrandae maximi laboris futurum sit.
Berlusconi munus deponet
JULKAISTU 11.11.2011 KLO 12.22
Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, se munus depositurum esse promisit. Eum nuntium publice dedit, postquam suffragio die Martis in parlamento facto fidem plurium delegatorum amisit et de condicione rerum cum praesidente Georgio Napolitano collocutus est.
Discrimen Graeciae aggravatur
JULKAISTU 04.11.2011 KLO 15.07
Georgius Papandreu, princeps minister Graeciae, populum sententiam rogare statuit, utrum id auxilium pecuniarium, quod civitates Unionis Europaeae Graeciae nuper promiserunt, approbaretur necne. Reliqui quoque ministri de suffragio populari ineundo consenserunt.
Libya tyrannide tandem liberata
JULKAISTU 28.10.2011 KLO 14.28
Die Dominico (23.10.) multa milia Libycorum in urbem Bengasin sive Berenicen convenerunt, ut Libyam diutina tyrannide liberatam celebrarent. Tunc Mahmud Jibril, princeps interregni civitatis, publice pronuntiavit dictatorem Muammar Gaddafi mortuum esse et in historia Libyae novam aetatem coepisse.
De statu communium Finniae
JULKAISTU 21.10.2011 KLO 14.29
Consilium Europaeum de statu oeconomico communium Finniae sollicitum est, ut apparet e relatione de ea re nuper divulgata. Aestimatio posita est in cognitione, quam ille ordo sibi abhinc unum annum in Finnia acquisivit, cum investigaret, qualis esset condicio administrationis localis in singulis communibus.
Iuvenes Graeci patriam relinquunt
JULKAISTU 14.10.2011 KLO 15.02
Maxima post secundum bellum mundanum emigratio Graeciae imminet. Imprimis iuvenes eruditi, qui propter inopiam quaestus de rebus futuris desperant, crisim oeconomicam fugiunt. Inter mensem Maium anni bis millesimi noni (2009) et Februarium bis millesimi decimi (2010) novem centesimae (9%) studentium Graecorum emigravisse aestimantur.
Conventus consociationis Nato
JULKAISTU 07.10.2011 KLO 08.47
Die Iovis (6.10.) ministri a rebus exteris consociationis Nato Bruxellas convenerunt, ut imprimis de rebus in Libya gerendis colloquerentur. Alterum maius argumentum participantibus est deliberare, num magistratibus securitati Afganistaniae tuendae maior potestas sui defendendi detur.
Medvedev et Putin munera mutaturi
JULKAISTU 30.09.2011 KLO 15.16
In Russia comitia praesidentialia anno proximo fient. Praesidens Dmitri Medvedev suasit, ut primus minister Vladimir Putin candidatus factionis Russiae Unitae nominaretur. Quod consilium Putin probavit. Ille autem censuit optimum fore, si Medvedev primus minister factus esset.
Coetus Nationum Unitarum
JULKAISTU 23.09.2011 KLO 15.05
Die Mercurii (21.9.) in urbe New York coetus generalis Nationum Unitarum inauguratus est. Inter argumenta maximi momenti sunt quaestiones, quaenam sit condicio Libyae futura et quo modo res in Proximo Oriente pacentur.
Ictus terroristici commemorabantur
JULKAISTU 16.09.2011 KLO 16.50
Die Dominico (11.9.) decem anni acti erant ex quo impetus terroristicus maximae crudelitatis in USA factus est. Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt et contra turrim aedium Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center, gubernaverunt. Duodeviginti minutis post, aliud aeroplanum contra alteram earundem aedium turrim volavit.
Rixa inter Turciam et Israelem
JULKAISTU 09.09.2011 KLO 14.57
Inter Turciam et Israelem, nationes Civitatum Americae Unitarum in Proximo Oriente socias, rixa vehementissima orta est. In causa discriminis est ictus, quem milites Israeliani anno praeterito in navem auxiliarem Turcicam cum morte novem nautarum fecerunt. Moderatores Turci Israelianos excusationem delicti poposcerunt, sed hi recusaverunt, quominus id facerent.
Familia Gaddafiana in Algeria
JULKAISTU 02.09.2011 KLO 09.16
Ministerium a rebus exteris Algeriae nuntiavit membra familiae Gaddafianae die Lunae (29.8.) in Algeriam confugisse. Fuisse in comitatu unum et triginta homines, in quibus essent Saifa, coniux Gaddafi, filii eius Mohammed et Hannibal, filia Aisha liberique eorum. Khamis, tertius filius, in bello cecidisse dicitur.
Gaddafi de potestate deiectus
JULKAISTU 26.08.2011 KLO 09.48
Bellum domesticum, quod in Libya inter copias dictatoris Muammar Gaddafi et cives seditiosos iam per multos menses geritur, hac septimana clade Gaddafianorum finitum esse videbatur. Bellatoribus enim seditiosis contigit, ut post pugnas triduanas acerrime commissas Tripoli, urbe capite, potirentur et etiam praetorium dictatoris optime munitum expugnarent.
De rebus oeconomicis
JULKAISTU 19.08.2011 KLO 14.29
Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, dixit oeconomiam mundi sollicitudinem afferre. Cum prospectus essent incerti, retardationem incremento oeconomico Finnorum iam imminere. Liikanen regimina et parlamenta Unionis Europaeae hortatus est, ut in crisi debitorum tractanda fortius agerent. Quod Argentaria Europae Centralis faceret, id solum ad problemata solvenda non sufficere.
Tumultus Britanniae
JULKAISTU 12.08.2011 KLO 10.26
Tumultus, die Saturni in suburbio Tottenhamia Londinii septentrionalis orti, septimana ineunte in complures urbis regiones et brevi postea in alias Britanniae urbes extendebantur, Birminghamiam, Bristolium, Liverpulam, Mancestriam alioque.
De duabus stragibus Osloae
JULKAISTU 08.08.2011 KLO 09.27
Animi Norvegorum et aliorum quoque hominum valde concussi sunt duabus stragibus Osloae die vicesimo secundo mensis Iulii (22.7.) factis. Primum quidem media urbe bomba autocineto imposita tanta vi displosa est, ut octo homines vitam amitterent et aedificia publica circumiacentia pessime delerentur.
Cives ex Syria effugiunt
JULKAISTU 17.06.2011 KLO 13.33
Exercitus Syriae adversarios regiminis persequi perrexit, quo factum est, ut incolae prope confinium Turciae habitantes magna multitudine ex patria in Turciam confugerent. Quae cum ita essent, Ordo auxiliarius a Semiluna Rubra in regione ex adverso Syriae iam quintam sedem profugis excipiendis aedificare coepit.
Origo bacterii EHEC quaeritur
JULKAISTU 13.06.2011 KLO 12.48
In Germania origo bacterii letalis, quod dicitur EHEC, vehementer quaeritur, nam epidemia, quae imprimis Germanos vexat, inter pessimas huius bacterii contagiones in mundo habetur. Iam circiter tria milia hominum intoxicatione alimentaria ex hoc bacterio orta infecti sunt, viginti quinque perierunt.
Ratko Mladic comprehensus
JULKAISTU 01.06.2011 KLO 19.07
Ratko Mladic, dux generalis Serbianus per quindecim annos quaesitus, die vicesimo sexto mensis Maii (26.5.) in Serbia deprehensus est, ut Boris Tadic, praesidens Serbiae, eodem die publice nuntiavit.
Socialistae in Hispania cladem acceperunt
JULKAISTU 27.05.2011 KLO 07.42
Factio socialistarum, quae in Hispania potestatem tenet, in comitiis regionalibus et localibus die Dominica (22.5.) factis cladem haud inopinatam accepit. Ex suffragiis minus quam duodetriginta centesimas (28%) cepit, cum Partes populares (PP) plus triginta septem centesimas (37%) obtinuerint.
Mississippi agros inundat
JULKAISTU 20.05.2011 KLO 08.54
In Civitatibus Americae Unitis saltem mille trecentae familiae domum relinquere coactae sunt propter inundationes fluminis Mississippi. Magistratus etiam carcerem quendam in civitate Ludoviciana vacuefecerunt et aggerem ad eluviones arcendas constructum aperuerunt, ut copiam aquarum civitati Novae Aureliae imminentium deminuerent.
De castris carceralibus Coreae Septentrionalis
JULKAISTU 13.05.2011 KLO 15.50
In Corea Septentrionali numerus captivorum politicorum crevit. Amnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, rettulit in ingentibus castris carceralibus esse circiter ducenta milia hominum, quorum condiciones essent horribiles.
Osama bin Laden mortuus
JULKAISTU 06.05.2011 KLO 09.18
Osama bin Laden, dux ordinis Al-Qaida et terrorista in orbe terrarum maxime quaesitus, Kalendis Maiis occisus est. Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione televisifice habita nuntiavit eum mortuum esse impetu militari a parva manu Americanorum speciali in Pakistania facto.
Comitia Finnorum parlamentaria
JULKAISTU 29.04.2011 KLO 13.59
Comitia Finnorum parlamentaria, quae Dominica palmarum (17.4.) facta sunt, magnam mutationem in parlamentum attulerunt. Victores haud dubie erant Finni fundamentales, qui, cum antea parva factio quinque delegatorum fuerit, nunc undequadraginta (39) delegatis acquisitis magnitudine tertium locum in parlamento habent.
De calamitate Iaponiae
JULKAISTU 15.04.2011 KLO 09.16
Die Lunae (11.4.) unus mensis a terrae motu Iaponiae abierat. Illa calamitas carissima omnium temporum fieri poterit. Sumptus, ut regimen Iaponiae aestimat, ducenta miliarda euronum superant.
De bello in Libya gerendo
JULKAISTU 08.04.2011 KLO 11.52
Bellum inter Gaddafianos et defensores libertatis in Libya continuatur. Ex consociatione Nato nuntiatum est tertiam fere partem armorum gravium dictatoris Muammar Gaddafi iam deletam esse.
De rebus in Libya gestis
JULKAISTU 01.04.2011 KLO 09.42
Ictibus aereis coalitionis adiuti rebelles ex Libya orientali in regionem Tripolitanam versus paulatim progrediuntur. Septimana vergente complura oppida in ora Libyae occupaverunt, in quibus Ras Lanuf et Brega, ex quibus magna pars petrolei Libyae exportatur.
Bellum Libyae illatum
JULKAISTU 25.03.2011 KLO 08.50
Die Saturni (19.3.) terrae occidentales permissu Nationum Unitarum dictatori Libyae Muammar Gaddafi bellum indixerunt, ut prohiberent, ne ille cives suos sibi adversantes opprimeret et horribiliter occideret.
Motus terrae terribilis
JULKAISTU 18.03.2011 KLO 12.23
Die Veneris (11.3.) motus terrae novem graduum Richterianorum in Iaponia factus est. Placae continentales in fundo maris prope Iaponiam tam vehementer motae sunt, ut axis globi terrestris aliquot centimetra inclinaretur. Fundus maris tremore affectus erat longitudine trecentorum vel quadringentorum, latitudine centum fere chiliometrorum.
Quid Gaddafi dixerit
JULKAISTU 11.03.2011 KLO 14.10
Cives seditiosi Libyae a communitate internationali iterum atque iterum flagitaverunt, ut terrae suae spatium ab aeroplanis omnino prohibitum decerneretur.
Sanctiones contra Libyam positae
JULKAISTU 07.03.2011 KLO 08.56
Consilium securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut contra Libyam et eius ducem Muammar Gaddafi sanctiones ponerentur. Arma in Libyam portari non sinuntur, Gaddafi et eius familiares extra patriam itinera suscipere vetantur, opes, quas peregre habent, gelantur.
Rerum in Libya condicio
JULKAISTU 25.02.2011 KLO 15.25
In diversis partibus Libyae, quin etiam Tripoli, in urbe principe, vehementes reclamationes populi contra regimen ortae sunt. Quibus perturbationibus Muammar Gaddafi, dux civitatis, crudelissime respondit, cum adversarios suos vi militari oppressurus magnam stragem civium reclamitantium fecit.
Mubarak praesidentatum deposuit
JULKAISTU 18.02.2011 KLO 11.33
Postquam cives Cairi aliisque in urbibus Aegypti duodeviginti dies reclamitaverunt, praesidens Hosni Mubarak die Veneris (11.2.) praesidentatum deponere decrevit, etsi pridie eius diei in oratione televisifica dixerat se usque ad proxima comitia praesidentialia, autumno futura, in munere mansurum esse.
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat
- Nuntii Latini: Comitia Italiae parlamentaria
- Nuntii Latini: De experimentis nuclearibus


